výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 7, 1-25

1 Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh. 2 Dixitque Dominus ad Gedeon: “ Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. 3 Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe” ”. Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt. 4 Dixitque Dominus ad Gedeon: “ Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur ”. 5 Cumque deduxisset populum ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: “ Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt ”. 6 Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os proiciente aquas lambuerant, trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 7 Et ait Dominus ad Gedeon: “ In trecentis viris, qui lambuerunt aquas, liberabo vos et tradam Madian in manu tua; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum ”. 8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse trecentos viros tenuit. Castra autem Madian erant subter eum in valle. 9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum: “ Surge et descende in castra, quia tradidi ea in manu tua. 10 Sin autem ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. 11 Et, cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes ”. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. 12 Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris. 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “ Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit ”. 14 Respondit is, cui loquebatur: “Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelitae; tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius ”. 15 Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius, adoravit et reversus ad castra Israel ait: “ Surgite, tradidit enim Dominus in manus vestras castra Madian ”. 16 Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum 17 et dixit ad eos: “ Quod me facere videritis, hoc facite; ingrediar extremam partem castrorum, et, quod fecero, sectamini. 18 Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: “Domino et Gedeoni!” ”. 19 Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere et conterere lagoenas. 20 Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “ Gladius Domino et Gedeoni! ”, 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt. 22 Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath. 23 Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “ Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem ”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. 25 Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis.

Sdc 7, 1-25





Verš 25
Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis.
Ž 83:11 - Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram.
Iz 10:26 - Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.

Verš 3
Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe” ”. Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt.
Dt 20:8 - His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”.

Verš 12
Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris.
Sdc 6:3 - Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum
Sdc 6:5 - Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis et, instar locustarum, universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
Sdc 6:33 - Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel.

Verš 22
Et insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant fugientes usque Bethsetta, Sareda et crepidinem Abelmehula in Tebbath.
Ž 83:9 - Etenim Assur sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot.

Sdc 7,1 - Časove sa dá vhodne umiestiť táto udalosť za 6,34 n. – Harad (hebr. Charód) je azda dnešný 'Ain Džalúd (Prameň Goliášov) na úpätí hory Gelboe, asi pol hod. východne od Jezreela (Zer 'ina). Poloha pahorku "More" je neznáma (či je to Malý Hermon=Nebí Dahí?). Madiánčania táborili na Jezreelskej rovine a Gedeon mal asi obsadený severný svah Gelboe, ktorý sa nakláňa k prameňu 'Ain Džalúd.

Sdc 7,3 - Miesto "Galaád" treba čítať Gelboe.

Sdc 7,19-21 - Národy starého Orientu rozdeľovali noc na tri doby, stráže či vigílie. Prostredná stráž bola polnočná.

Sdc 7,22 - Že sa Madiánčania v tom zmätku sami bili, je ľahko možné, lebo nemali zvláštnu vojenskú rovnošatu. – Betseta (Beth-haš-šittá), mesto medzi Jezraelom a Betsanom, dnes Šattá v údolí Nahr Džalúd, 2 hod. severozápadne od Betsana. – Serera (Vg nemá), asi Serédá (1 Kr 7,46), býva stotožňovaná so Seretanom, Joz 3,16; Madiánčania utekali zo svojho tábora na východ údolím Nahr Džalúd k Betsanu – tu neprešli Jordán, ale uberali sa odtiaľ pozdĺž západného brehu Jordána na juh. – Abelmehula, rodisko proroka Elizea, bola južne od Betsana. – Tebat, v jordánskom údolí, niekde blízko Abelmehuly.

Sdc 7,23-25 - Efraimci mali obsadiť vody, t. j. potoky, ktoré stekajú z Efraimskej vrchoviny do Jordána, ale najmä Jordán, t. j. jordánske brody, a tak zaskočiť Madiánčanom cestu. – Oreb – Havran; Zeb – Vlk. Spomínané miesta (Havrania skala a Vlčí lis) boli ešte v Predjordánsku, niekde v blízkosti Jordána.