výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 13, 1-25

1 Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. 2 Erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem. 3 Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “ Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. 4 Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, 5 quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ”. 6 Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: “ Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. 7 Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae” ”. 8 Oravit itaque Manue Dominum et ait: “ Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est ”. 9 Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. 10 Festinavit ergo et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: “ Ecce apparuit mihi vir, qui illo die venerat ad me ”. 11 Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: “ Tu es, qui locutus es mulieri? ”. Et ille respondit: “ Ego sum ”. 12 Cui Manue: “ Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid circa puerum observare et facere debemus? ”. 13 Dixitque angelus Domini ad Manue: “ Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se; 14 et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat ”. 15 Dixitque Manue ad angelum Domini: “ Obsecro, ut retineamus te et faciamus tibi haedum de capris ”. 16 Cui respondit angelus Domini: “ Si me retines, non comedam panes tuos; sin autem vis holocaustum facere, offer illud Domino ”. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. 17 Dixitque ad eum: “ Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? ”. 18 Cui ille respondit: “ Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? ”. 19 Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. 20 Cumque ascenderet flamma de altari in caelum, angelus Domini in flamma pariter ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius, proni ceciderunt in terram; 21 et ultra non eis apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum esse Domini 22 et dixit ad uxorem suam: “ Morte moriemur, quia vidimus Deum ”. 23 Cui respondit mulier: “ Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset ”. 24 Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 Coepitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol.

Sdc 13, 1-25





Verš 24
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
Heb 11:32 - Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,

Verš 1
Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
Sdc 2:11 - Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim
Sdc 3:7 - Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
Sdc 4:1 - Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
Sdc 6:1 - Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis.
Sdc 10:6 - Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.

Verš 4
Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas,
Nm 6:2 - “ Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare,

Verš 5
quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ”.
Nm 6:5 - Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius.
1Sam 1:11 - et votum vovit dicens: “ Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius ”.

Verš 22
et dixit ad uxorem suam: “ Morte moriemur, quia vidimus Deum ”.
Ex 33:20 - Rursumque ait: “ Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”.
Dt 5:26 - Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?
Sdc 6:22 - Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem! ”.

Sdc 13,1 - Podobný úvod v 3,12; 4,1; 6,1; 10,6. – Filištínci (hebr. Pelištím – asi "Prisťahovalci") bývali v juhozápadnej Palestíne už za čias Abrahámových (Gn 26,18). O ich mestách pozri Joz 13,3. Spomínaní sú v 3,3; 10,7. – Filištínska nadvláda (40 ročná), o ktorej je tu reč, trvala za veľkňazstva Héliho a čiastočne Samuelovho a skončila až víťazstvom Samuelovým (1 Sam 7,7 nn.).

Sdc 13,2 - Saraa (hebr. Sor’á), dnes Sar’á, 22 km západne od Jeruzalema, Joz 19,41. – Manue (hebr. Manóah – Pokoj je Boh).

Sdc 13,3-5 - Bohu zasvätený (hebr. názír od slovesa názar ,oddeliť sa') mal podľa Nm 6,1 nn. na základe sľubu zachovávať toto: 1. zdržiavať sa opojných nápojov, 2. nechať si rásť vlasy, 3. neznečistiť sa dotykom mŕtvoly. Povinnosti, ktoré má podľa zákona dodržať nazirejec, sú tu uložené aj matke.

Sdc 13,12-14 - Manue sa nedozvedá nič nového, hoci chcel zvedieť niečo o svojom prisľúbenom synovi, lebo anjel vo svojej odpovedi opakuje len to, čo predtým prikázal manželke.

Sdc 13,15-18 - Meno anjela, ktorým je vyjadrená jeho podstata, je "obdivuhodné" (presnejšie: div, zázrak), čiže prevyšuje ľudské sily, je nepochopiteľné a nevysloviteľné.

Sdc 13,20-22 - K obave, že musia zomrieť, porov. 6,22; Gn 16,13; 32,31; Ex 20,19; 33,20.

Sdc 13,23 - Miesto "suchej obety" má Vg: "mokrej obety". – Zázrak, ktorý sa stal pri obete, bol pádnym dôkazom, že obeta je Bohu milá, že sú v priazni Božej.

Sdc 13,25 - K Machane-Dan (Vg: "Tábor Danov") pozri 18,12. – Estaol sa obyčajne stotožňuje s dnešnou "Ešu’a", asi 4 hod. západne od Jeruzalema a severovýchodne od Saray.