výhody registrácie

Kniha Sudcov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sdc 10, 1-18

1 Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. 2 Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. 3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos 4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad. 5 Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon. 6 Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. 7 Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon. 8 Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; 9 in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. 10 Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “ Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim ”. 11 Quibus locutus est Dominus: “ Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim, 12 Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? 13 Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem. 14 Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae! ”. 15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos ”. 16 Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel. 17 Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. 18 Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “ Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ”.

Sdc 10, 1-18





Verš 18
Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “ Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad ”.
Sdc 11:6 - Dixeruntque ad eum: “ Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon ”.
Sdc 11:9 - Iephte quoque dixit eis: “ Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester ”.

Verš 13
Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem.
Dt 32:15 - Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo.
Jer 2:13 - Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

Verš 6
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.
Sdc 2:11 - Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim
Sdc 3:7 - Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
Sdc 4:1 - Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
Sdc 6:1 - Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis.

Sdc 10,1 - Meno Tola sa vyskytuje aj na iných miestach Svätého písma, napr. Gn 46,13; Nm 26,23; 1 Krn 7,1. – Poloha mesta Samir, hebr. Šamir, niekde v území Isacharovom je bližšie neznáma.

Sdc 10,3-5 - O Jairovi a jeho dedinách ("Havot Jair") pozri Nm 32,41; Dt 3,14. Porov. tiež Joz 13,30; 1 Kr 4,13; 1 Krn 2,22. Jazda na osliciach, osliatkach (porov. 5,10; 12,14) bola znakom bohatstva. Kamon, pravdepodobne dnešný Chirbet Kumen, 3 hod. severovýchodne od Pely v Zajordánsku.

Sdc 10,6-9 - K v. 6 porov. 2,11; 3,7.12; 4,1; 6,1. – O báloch a aštartách pozri 2,11 nn. – O Amončanoch a Moabčanoch pozri 3,13–14.

Sdc 10,12 - Madiánčania (podľa LXX; hebr. má: "Maon" a Vg: "Kanaánčania").

Sdc 10,17 - Masfa (hebr. Mispá; porov. Gn 31,49; Joz 13,26) bola severne od Jaboka.