výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 22, 1-21

1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. 2 In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi 4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. 6 Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ”. 8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. 9 Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”. 10 Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! 11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. 12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. 13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. 14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem. 15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! 16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”. 17 Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. 18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; 19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. 20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “ Etiam, venio cito ”. “ Amen. Veni, Domine Iesu! ”. 21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.

Zjv 22, 1-21





Verš 1
Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.
Ez 47:1 - Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris.
Za 14:8 - Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt.

Verš 2
In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.
Zjv 2:7 - Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei.

Verš 4
et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.
Zjv 3:12 - Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.

Verš 5
Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
Iz 60:19 - Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Za 14:7 - et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux.
Zjv 21:23 - Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.

Verš 6
Et dixit mihi: “ Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.
Zjv 19:9 - Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
Zjv 21:5 - Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.
Zjv 1:1 - Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,

Verš 7
Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ”.
Zjv 1:3 - Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.

Verš 9
Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.
Sk 10:26 - Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
Sk 14:14 - Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes
Zjv 19:10 - Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.

Verš 10
Et dicit mihi: “ Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!
Dan 8:26 - Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit ”.
Dan 12:4 - Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ”.
Zjv 1:3 - Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est.

Verš 12
Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
Rim 14:12 - Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
1Kor 3:8 - Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Gal 6:5 - Unusquisque enim onus suum portabit.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.

Verš 13
Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.
Zjv 1:8 - Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Zjv 21:6 - Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
Iz 41:4 - Quis operatus est et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et cum novissimis ego sum.
Iz 44:6 - Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “ Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus.
Iz 48:12 - Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
Zjv 1:8 - Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Zjv 21:6 - Et dixit mihi: “ Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.

Verš 15
Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!
1Kor 6:10 - neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Ef 5:5 - Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Kol 3:5 - Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,

Verš 16
Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.
Zjv 1:1 - Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,
Iz 11:10 - In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
Rim 5:12 - Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Zjv 5:5 - Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius ”.
2Pt 1:1 - Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi:

Verš 17
Et Spiritus et sponsa dicunt: “ Veni! ”. Et, qui audit, dicat: “ Veni! ”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
Iz 55:1 - Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
Jn 7:37 - In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,

Verš 19
et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.
Dt 4:2 - Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Dt 12:32 -
Prís 30:6 - Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax.
Zjv 13:8 - Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
Zjv 17:8 - bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit.

Zjv 22,1 - Porov. Ez 47, 1–12. Je to symbol Ducha Svätého pochádzajúceho z Otca a Syna.

Zjv 22,2 - "Strom života" – pozri poznámku k 2, 7.

Zjv 22,10 - Porov. 1, 3. Posolstvo tejto knihy nemá zostať utajené, ale majú ho spoznať ľudia, nech je ich život akýkoľvek. Božie slovo má zaručený úspech.

Zjv 22,15 - "Psi" – je možné, že autor tu má na mysli bludárov s gnostickými náukovými tendenciami, zahrňujúcimi aj mravnú neviazanosť. Podľa mienky niektorých výraz "psi" tu označuje mravne zvrátených (podobne ako v Dt 23, 18).

Zjv 22,16 - Iz 11, 1. 10; Gn 1, 3; Nm 24, 17.

Zjv 22,17 - Duch je tu tretia božská osoba a nevesta Cirkev. "Príď" (liturgické Marana tha, porov. 1 Kor 16, 22; Flp 4, 5) vyjadruje túžbu Ducha Svätého, bývajúceho v dušiach veriacich, a Cirkvi po Spasiteľovi.