výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 19, 1-21

1 Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “ Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro, 2 quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”. 3 Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”. 4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “ Amen. Alleluia ”. 5 Et vox de throno exivit dicens: “ Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ”. 6 Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. 7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. 8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ”. 9 Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”. 10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”. 11 Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. 12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; 13 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. 14 Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. 15 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. 16 Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, 18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ”. 19 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. 20 Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. 21 Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.

Zjv 19, 1-21





Verš 2
quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ”.
Zjv 15:3 - Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: “ Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium!
Zjv 16:7 - Et audivi altare dicens: “ Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ”.
Dt 32:43 - Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui ”.
Zjv 18:20 - Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa! ”.

Verš 3
Et iterum dixerunt: “ Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ”.
Iz 34:10 - Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
Zjv 14:11 - Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”.
Zjv 18:18 - et clamabant, videntes fumum incendii eius, dicentes: “ Quae similis civitati huic magnae? ”.

Verš 6
Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “ Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
Zjv 11:17 - dicentes: “ Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.

Verš 7
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.
Mt 22:2 - “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Lk 14:16 - At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;

Verš 9
Et dicit mihi: “ Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ”. Et dicit mihi: “ Haec verba Dei vera sunt ”.
Zjv 21:5 - Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.

Verš 10
Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
Zjv 22:8 - Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.
Sk 10:26 - Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
Sk 14:14 - Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes
Zjv 22:9 - Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.

Verš 11
Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.
Zjv 6:2 - Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret.

Verš 12
Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;
Zjv 1:14 - caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis,

Verš 13
et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.
Iz 63:1 - “ Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ”. “ Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum ”.
Jn 1:1 - In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
1Jn 1:1 - Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae

Verš 14
Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
Mt 28:3 - Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
Zjv 4:4 - Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas.
Zjv 7:9 - Post haec vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum;

Verš 15
Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
Zjv 19:21 - Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
Zjv 2:16 - Ergo paenitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Ž 2:9 - Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos ”.
Zjv 2:27 - et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur,
Iz 63:3 - “ Torcular calcavi solus, et de gentibus non erat vir mecum; calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
Zjv 14:19 - Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.

Verš 16
Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
1Tim 6:15 - quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
Zjv 17:14 - Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ”.

Verš 17
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei,
Jer 12:9 - Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum.
Ez 39:17 - Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem.

Verš 20
Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.
Dt 13:1 - Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
Mt 24:24 - Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
Zjv 13:12 - Et potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
Zjv 16:14 - sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
Zjv 13:16 - Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis,
Zjv 13:15 - Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
Dan 7:11 - Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni;
Zjv 20:10 - et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
Zjv 14:10 - et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni.

Zjv 19,1 - "Aleluja" je liturgické zvolanie a znamená "chváľte Pána". Prevzaté je zo Starého zákona (porov. Tob 13, 18; Ž 111 – 118).

Zjv 19,5 - Porov. Ž 135, 1; 115, 13.

Zjv 19,7 - Oslávená Cirkev vo svojom poslednom štádiu. Nevesta je Cirkev.

Zjv 19,11 - Porov. 1, 5; 3, 7. 14; 6, 2. Opis jazdca – Ježiša Krista, Mesiáša, Božieho Syna – má prvky zo Starého zákona (Múd 18, 15; Iz 11, 4; 63, 1–6).

Zjv 19,12 - Hĺbka Kristovho tajomstva je nevyčerpateľná.

Zjv 19,13 - Božie slovo, čiže Boží Syn Ježiš Kristus. Porov. Jn 1, 1 n.; 1 Jn 1, 1.

Zjv 19,15 - Porov. Ž 2, 9; Iz 63, 3.

Zjv 19,17 - Porov. Ez 39, 1. 17–20.

Zjv 19,20 - Ohnivé jazero je peklo, večné zatratenie.