výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 11, 1-19

1 Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. 2 Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. 3 Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ”. 4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes. 5 Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. 6 Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint. 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. 8 Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est; 9 et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento. 10 Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram. 11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. 12 Et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis: “ Ascendite huc ”; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. 13 Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli. 14 Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito. 15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ”. 16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum 17 dicentes: “ Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. 18 Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminare eos, qui exterminant terram ”. 19 Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.

Zjv 11, 1-19





Verš 1
Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “ Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo.
Ez 40:3 - Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta.
Ez 41:1 - Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cu bitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde.
Ez 42:1 - Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem.
Ez 43:1 - Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem,

Verš 2
Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
Zjv 13:5 - Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos.

Verš 4
Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
Za 4:3 - Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”.
Za 4:14 - Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”.

Verš 6
Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint.
1Kr 17:1 - Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ”.
Ex 7:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Ex 8:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”.
Ex 9:1 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Ex 10:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Ex 12:1 - Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:

Verš 7
Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos.
Dan 7:21 - Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis,
Zjv 13:7 - Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem.
Zjv 13:11 - Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco.

Verš 8
Et corpus eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est;
Zjv 7:2 - Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
Zjv 7:5 - ex tribu Iudae duodecim milia signati, ex tribu Ruben duodecim milia, ex tribu Gad duodecim milia,
Zjv 18:10 - longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ”.

Verš 14
Vae secundum abiit; ecce vae tertium venit cito.
Zjv 8:13 - Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium caelum dicentem voce magna: “ Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum, qui tuba canituri sunt!”.
Zjv 9:12 - Vae unum abiit. Ecce veniunt adhuc duo vae post haec.
Zjv 15:1 - Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.

Verš 17
dicentes: “ Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
Zjv 1:4 - Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt,
Zjv 1:8 - Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Zjv 4:8 - Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: “ Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ”.
Zjv 16:5 - Et audivi angelum aquarum dicentem: “ Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti;

Verš 19
Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna.
Zjv 15:5 - Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,

Zjv 11,1 - Meranie chrámu je symbolické. Označuje, že Cirkev, Boží chrám, je pod Pánovou ochranou. Jej vnútorný život zostane nedotknutý.

Zjv 11,2 - Vonkajšie nádvorie chrámu sa nemá zmerať. Znamená to, že vonkajší život Cirkvi bude musieť znášať prenasledovania. Štyridsaťdva mesiacov čiže tri a pol roka alebo 1 260 dní (12, 6; 13,5) symbolicky vymedzuje dĺžku pozemského života Cirkvi. Táto časová dĺžka pripomína aj dĺžku prenasledovania za kráľa Antiocha Epifana (Dan 7, 25; 12, 7).

Zjv 11,3-6 - Dvaja svedkovia ukazujú na víťazstvo evanjelia nad antikristom. Mnohí v nich vidia Mojžiša a Eliáša. Porov. Zach 4, 3. 11–13.

Zjv 11,7 - O šelme porov. hl. 13.

Zjv 11,8 - Veľké mesto (Rím) sa symbolicky nazýva Sodoma pre svoju nemravnosť a Egypt pre modloslužobníctvo a nenávisť voči Božiemu ľudu.

Zjv 11,9 - Číslo symbolizuje neúplnosť, čiže víťazstvo zla bude iba prechodné.

Zjv 11,11 - Ez 37, 5. 10.

Zjv 11,12 - Symbol posmrtného víťazstva mučeníkov.

Zjv 11,15-18 - Posledná fáza eschatologickej drámy predstavenej Jánom v tejto prvej schéme (6, 1 – 11, 19) zahrnuje definitívne nastolenie Božieho kráľovstva a odsúdenie národov nepriateľských Bohu.

Zjv 11,19 - Archa zmluvy v nebi vyjadruje definitívnu prítomnosť Boha uprostred osláveného nového Izraela.