výhody registrácie

Zjavenie apoštola Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Zjv 10, 1-11

1 Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis; 2 et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram, 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”. 5 Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum 6 et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit, 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis ”. 8 Et vox, quam audivi de caelo, iterum loquentem mecum et dicentem: “ Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ”. 9 Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”. 10 Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. 11 Et dicunt mihi: “ Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ”.

Zjv 10, 1-11





Verš 1
Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis;
Mt 17:2 - Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
Zjv 1:15 - et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,

Verš 4
Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem: “ Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ”.
Dan 8:26 - Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit ”.
Dan 12:4 - Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ”.

Verš 5
Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum
Dan 12:7 - Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “ Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec ”.

Verš 6
et iuravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt: “ Tempus amplius non erit,
Zjv 11:15 - Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt voces magnae in caelo dicentes: “ Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum ”.

Verš 9
Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: “ Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ”.
Ez 3:1 - Et dixit ad me: “ Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ”.

Zjv 10,1 - O dúhe pozri poznámku k 4, 3.

Zjv 10,4 - Prehovorenie siedmich hromov znamená pravdepodobne plnosť zjavenia, ktoré sa Jánovi dostalo. Nemal ho zverejniť. Porov. Dan 12, 4.

Zjv 10,5-6 - Dan 12, 7. "Času už nebude" znamená, že je zavŕšená miera Božej zhovievavosti.

Zjv 10,7 - Tajomstvo spásy, definitívne zjavené Kristom a apoštolmi, vstupuje do posledného štádia. Porov. Rim 16, 25 n.; Ef 1, 4–9; Kol 1, 25–29.

Zjv 10,9-10 - Sladkosť a horkosť knižky sa vysvetľuje rôzne. Sladkosť knižky môže spočívať v prijatí Božieho slova, horkosť v povinnosti uskutočniť ho. Podľa iných sladkosť znamená ohlasovanie spásy, vyvolenia, horkosť zase ohlasovanie súdu, prenasledovania, alebo to, že knižka obsahuje radostné a bolestné skutočnosti. V každom prípade ide o podobnosť s prorokom Ezechielom. Porov. Ez 2, 8; 3, 1–3.