výhody registrácie

1. Jánov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Jn 3, 1-24

1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. 3 Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. 4 Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas. 5 Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est. 6 Omnis, qui in eo manet, non peccat; omnis, qui peccat, non vidit eum nec novit eum. 7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; 8 qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. 9 Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. 10 In hoc manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli: omnis, qui non facit iustitiam, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum. 11 Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. 12 Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta. 13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14 Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. 15 Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. 16 In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. 17 Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? 18 Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. 19 In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra, 20 quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. 21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum 22 et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. 23 Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24 Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.

1Jn 3, 1-24





Verš 1
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum.
Jn 1:12 - Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,

Verš 2
Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.
Iz 56:5 - dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Jn 1:12 - Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
Gal 3:26 - Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
Gal 4:6 - Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”.
Mt 5:12 - Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Rim 8:18 - Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
2Kor 4:17 - Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
Flp 3:21 - qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
Kol 3:4 - Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

Verš 4
Omnis, qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum est iniquitas.
1Jn 5:17 - Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem.

Verš 5
Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.
Iz 53:12 - Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
1Tim 1:15 - Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
Iz 53:9 - Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
2Kor 5:21 - Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
1Pt 2:22 - qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;

Verš 7
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;
1Jn 2:29 - Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.

Verš 9
Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
1Jn 5:18 - Scimus quoniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum.
1Pt 1:23 - renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:

Verš 11
Quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum.
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;

Verš 12
Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
Gn 4:8 - Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
Heb 11:4 - Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.

Verš 13
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
Jn 15:18 - Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

Verš 14
Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte.
1Jn 2:10 - Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;

Verš 15
Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
Mt 5:21 - Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.
Gal 5:21 - invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Verš 16
In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
Jn 15:13 - maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Verš 17
Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
Dt 15:7 - Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
Lk 3:11 - Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”.
Jak 2:15 - Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,

Verš 22
et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:8 - Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

Verš 23
Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
Jn 6:29 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
Jn 17:3 - Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
1Jn 4:21 - Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Verš 24
Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit.
Jn 14:23 - Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
Jn 15:10 - Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
1Jn 4:12 - Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.

1Jn 3,1-2 - Porov. 2 Pt 1, 4; 1 Kor 13, 12.

1Jn 3,4 - "Bezprávie" (gr. anomía = prestúpenie zákona) – teda hriech je priestupkom proti Božiemu zákonu, je "neprávosťou" (1, 9).

1Jn 3,6 - "Kto ostáva v ňom, nehreší", t. j. kto vierou a láskou zostáva v spojení s Kristom; kto hreší, nepozná vierou náležite Krista, a teda ani nie je s ním úplne spojený.

1Jn 3,8 - "Je z diabla", je pod zhubným vplyvom diablovým a necháva sa ním zvádzať (porov. Jn 8, 44).

1Jn 3,9 - Semeno posväcujúcej milosti a Božieho života v nás. "Nemôže hrešiť": niežeby nemohol vôbec hrešiť, ale zrodený z Boha stáva sa v Kristovi novým stvorením a ako taký je v osobitnej Božej ochrane, kým sa svojvoľne nepripraví o milosť.

1Jn 3,13-15 - Kresťanská láska je znakom nadprirodzeného života, a tak oslobodenia od hriechu a smrti.

1Jn 3,20 - Boh je väčší ako naše srdce vo svojom milosrdenstve (porov. Lk 1, 49–50). Ak naozaj praktizujeme lásku, Boh ju aj napriek našim hriechom objaví v našom srdci (Jn 21, 17).