výhody registrácie

1. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Pt 4, 1-19

1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato; 2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus. 4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes; 5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. 6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. 7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. 8 Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum; 9 hospitales invicem sine murmuratione; 10 unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. 11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. 12 Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, 13 sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes. 14 Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit. 15 Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; 16 si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. 17 Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? 18 “ Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ”. 19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefacto.

1Pt 4, 1-19





Verš 1
Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;
Heb 12:1 - Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
Rim 6:7 - Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.

Verš 2
ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
Rim 14:7 - Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
2Kor 5:15 - et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
Ef 4:24 - et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
1Sol 5:10 - qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.

Verš 3
Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
Ef 4:17 - Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui

Verš 6
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.
Jn 5:25 - Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
1Pt 3:19 - in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,

Verš 7
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
1Jn 2:18 - Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.
Lk 21:34 - Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;

Verš 8
Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
Prís 10:12 - Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

Verš 9
hospitales invicem sine murmuratione;
Rim 12:13 - necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
Flp 2:14 - Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,

Verš 10
unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Prís 3:28 - Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere, cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.
Rim 12:6 - Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
2Kor 8:11 - nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis.

Verš 11
Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Jer 23:22 - Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis pessimis.

Verš 12
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,
Jer 48:10 - Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
1Kor 3:13 - uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
1Jn 1:7 - si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.

Verš 14
Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
Mt 5:10 - Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
1Pt 2:20 - Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
1Pt 3:14 - Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,

Verš 17
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?
Jer 25:29 - quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
Lk 23:31 - quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.
Lk 10:12 - Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

Verš 18
“ Et si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? ”.
Prís 11:31 - Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.

1Pt 4,1 - Kto telesne trpel za svoju vieru a za svoje mravné presvedčenie, ten dokázal, že vie víťaziť nad hriechom, a je obyčajne dobre ozbrojený proti hriechu a pokušeniam, takže už nežije ľudským žiadostivostiam, ale Bohu.

1Pt 4,6 - O tomto evanjeliu zvestovanom mŕtvym porov. 3, 9.

1Pt 4,8 - Prís 10, 12; Jak 5, 20.

1Pt 4,16 - Meno "kresťan" (Kristov učeník, nasledovník), začalo sa používať v Antiochii Seleukovej (Sk 11, 26). Pravdepodobne ho vymysleli pohania. Čoskoro sa stalo všeobecne rozšíreným názvom pre tých, čo uverili v Krista.

1Pt 4,18 - Prís 11, 31.