výhody registrácie

1. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Pt 3, 1-22

1 Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, 2 considerantes castam in timore conversationem vestram; 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus, 4 sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris, 6 sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. 7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. 8 In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis. 10 “ Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, 11 et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam. 12 Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ”. 13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? 14 Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe; 16 sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17 Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes. 18 Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: 19 in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit, 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. 21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, 22 qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

1Pt 3, 1-22





Verš 1
Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
Gn 3:16 - Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.
1Kor 14:34 - mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
Ef 5:22 - Mulieres viris suis sicut Domino,
Kol 3:18 - Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
Tít 2:5 - prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.

Verš 3
quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus,
1Tim 2:9 - similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus et auro aut margaritis vel veste pretiosa,
Tít 2:3 - Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes,

Verš 6
sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem.
Gn 18:12 - Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”.

Verš 7
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
Ef 5:25 - Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
Kol 3:19 - Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

Verš 8
In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Rim 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
1Kor 1:10 - Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Flp 2:2 - implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
Flp 3:16 - verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.

Verš 9
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Prís 20:22 - Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
Prís 24:29 - Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”.
Mt 5:39 - Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Kor 6:7 - Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
1Sol 5:15 - Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
Mt 25:34 - Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
1Tim 4:8 - nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.

Verš 10
“ Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo,
Ž 34:12 - LAMED. Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
Jak 1:26 - Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.

Verš 11
et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam.
Ž 37:27 - SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
Iz 1:16 - Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite agere perverse,
3Jn 1:11 - Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum.

Verš 14
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
Mt 5:10 - Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
1Pt 2:20 - Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
1Pt 4:14 - Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.
Iz 8:12 - “ Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis ”.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.

Verš 15
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe;
Jób 1:21 - et dixit: “ Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ”.
Ž 119:46 - Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar.
Sk 4:8 - Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores,

Verš 16
sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
Tít 2:8 - in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
1Pt 2:12 - conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
1Pt 2:15 - quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,

Verš 18
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
Rim 5:6 - Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
Heb 9:15 - Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Heb 9:28 - sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.

Verš 19
in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,
1Pt 4:6 - Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.

Verš 20
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
Gn 6:5 - Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
Gn 6:3 - Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”.
Gn 6:14 - Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.
Mt 24:37 - Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
Lk 17:26 - Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
Rim 2:4 - An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
Gn 8:18 - Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
2Pt 2:5 - et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens;

Verš 21
Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,
Ef 5:26 - ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,

Verš 22
qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.
Ef 1:20 - quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

1Pt 3,1-7 - Porov. Ef 5, 22–23; Kol 3, 18 – 4, 1.

1Pt 3,1 - "Slovu" evanjelia.

1Pt 3,3 - Apoštol Peter neodsudzuje ozdoby, ale nabáda starať sa o bohatstvo duše.

1Pt 3,6 - "Pánom" – pozri Gn 18, 12. Pohanské ženy sa prijatím viery stali duchovnými dcérami Sáry, manželky praotca vo viere.

1Pt 3,7 - "Ženskou nádobou" čiže prirodzenosťou.

1Pt 3,10-12 - Porov. Ž 34, 13–17.

1Pt 3,14 - Porov. Iz 8, 12; Mt 5, 10.

1Pt 3,15 - Iz 8, 13.

1Pt 3,18 - Porov. Hebr 9, 15. 28.

1Pt 3,19 - Toto miesto je teologicky veľmi dôležité, lebo hovorí o Kristovom zostúpení k zosnulým, ktoré sa stalo článkom viery.

1Pt 3,20 - Porov. Gn 7, 7.

1Pt 3,21 - Záchrana z vody v Noemovom korábe bola predobrazom krstu. Ako boli v korábe zachránení z vody tí, čo verili Noemovi, tak vo svätom krste je človek vodou a Božím slovom očistený od hriechov a je zachránený.