výhody registrácie

Kniha Jozue

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joz 5, 1-16

1 Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. 2 Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “ Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel ”. 3 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle Praeputiorum. 4 Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; 5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, incircumcisus fuit. 6 Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. 7 Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9 Dixitque Dominus ad Iosue: “ Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis ”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. 10 Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho; 11 et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. 12 Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo. 13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: “ Noster es an adversariorum? ”. 14 Qui respondit: “ Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni ”. 15 Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: “ Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? ”. 16 Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “ Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est ”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.

Joz 5, 1-16





Verš 2
Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “ Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel ”.
Ex 4:25 - Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”.

Verš 11
et comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die.
Ex 12:39 - Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.
Lv 2:14 - Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum

Verš 10
Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho;
Ex 12:6 - et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.

Verš 6
Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem.
Nm 14:23 - non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.

Verš 13
Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque ad eum et ait: “ Noster es an adversariorum? ”.
Ex 23:23 - Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram.

Joz 5,1 - Pôvodné obyvateľstvo Palestíny je tu zadelené do dvoch skupín: 1. Emorejčania (Amorejčania), obývali prevažne horské kraje, a 2. Kanaánčania, ktorí boli usadení na nížinách a pri Mori, t. j. Stredozemnom, či Veľkom mori (Vg).

Joz 5,2 - Jozue z rozkazu Božieho znovu uvádza do života obriezku, ako vonkajšie znamenie zmluvy medzi Bohom a jeho ľudom.

Joz 5,3 - O užívaní kamenných nožov pri obriezke pozri Ex 4,25. Hoci v bežnom živote sa užívalo neskoršie kovových nožov, predsa pri tomto náboženskom úkone sa dlho držali nože kamenné. – Pahorok Aralot (= Predkožiek) je ten istý, ktorý vo v. 9 sa nazýva Galgala (Gilgál).

Joz 5,6 - "Krajina, ktorá oplýva mliekom a medom" – častý výraz v Písme sv. , ktorým chce len vyzdvihnúť pomerne väčšiu úrodnosť Palestíny v porovnaní s ostatnými krajinami. (Mlieko-bohaté pastviny pre stáda a dobytok; úrodné vinice so sladkým hroznom, z ktorého sa robí hroznový med debaš – arab. dibs.) Porov. tiež Ex 3,8.17; 13,5; 33,3; Lv 20,24; Nm 13,28a; 14,8; 16,13 n.; Dt 6,3; 11,9; 26,9.15; 27,3; 31,20; Jer 11,5; 32,22; Ez 20,6.15.

Joz 5,8 - Najväčšie bolesti po obriezkovej rane, spojené s horúčkou, dostavovali sa obyčajne na tretí deň (Gn 34,25). Po tejto hromadnej obriezke mohli Izraeliti celkom spokojne vyčkať vyhojenie v tábore, nebolo totiž odôvodnenej obavy, že by ich náhle prepadlo ustrašené domorodé obyvateľstvo (2,11.24; 5,1).

Joz 5,9 - Egyptská potupa – pod týmto termínom možno rozumieť egyptské otroctvo, z ktorého boli Izraeliti teraz definitívne vyslobodení, nakoľko už vkročili do zasľúbenej zeme a skrze právoplatnú obriezku sa stali zas vlastníctvom Božím. Táto myšlienka sa skrýva aj v pomenovaní miesta obriezky Galgala (hebr. Gilgál súvisí so slovesom galal ,váľať') – akoby ,odvalenie', t. j. egyptskej potupy.

Joz 5,10 - Podľa Ex 12,6 má sa sláviť Pascha (Veľká noc) dňa 14. nisana. Cez Jordán prešli do Galgaly 10. nisana a 14. nisana slávili Paschu.

Joz 5,16 - "Vodca Pánovho vojska" – Boží anjel, ktorý povzbudzoval Mojžiša z horiaceho kríka, teraz predstupuje pred Jozueho ako bojovník, aby ho po- vzbudil a dodal mu odvahy do nastávajúcich bojov.