výhody registrácie

Kniha Jozue

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joz 3, 1-17

1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent. 2 Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium 3 et praeceperunt populo: “ Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam 4 — sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam ”. 5 Dixitque Iosue ad populum: “ Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia ”. 6 Et ait ad sacerdotes: “ Tollite arcam foederis et praecedite populum ”. Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos. 7 Dixitque Dominus ad Iosue: “ Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. 8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane”. 9 Dixitque Iosue ad filios Israel: “ Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri ”. 10 Et rursum: “ In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum. 11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem. 12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus; 13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ”. 14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. 15 Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat — 16 steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. 17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.

Joz 3, 1-17





Verš 15
Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat —
1Krn 12:15 - Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille.

Verš 13
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ”.
Ž 114:3 - Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;

Verš 14
Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Sk 7:45 - quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

Verš 7
Dixitque Dominus ad Iosue: “ Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
Joz 1:5 - Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te.

Joz 3,10 - O siedmich národoch palestínskych pozri Gn 15,20; Ex 3,8; Dt 7,1. "Živý Boh" – ako protiva mŕtvych a nečinných bohov pohanských.

Joz 3,15 - Mesto Adam treba hľadať v dnešnom pahorku ed-Dámije, asi 30 km severne od Jericha, neďaleko ústia rieky Vadi-Šubán. Naproti je hora Qarn Sartaba, vysoká 379 m, ktorú možno stotožňovať so Sarthanom. Svätopisec tu podáva dojem pozorovateľa toho zvláštneho prírodného javu, ktorý nastal práve v čase prechodu Izraelitov cez Jordán. Príčinu tohto javu neudáva, lebo mu ani nebola známa. Svätopiscovi išlo len o to, aby ukázal, že prechod Izraelitov je Bohom vykonaný zázrak. – Historicky je dokázané, že r. 1267 po Kr. neďaleko ed-Dámije sa zastavila voda v Jordáne na desať hodín. Príčina tohto javu? Niečo severnejšie odtiaľ sa zosula do riečišťa nejaká skala, ktorá vyčnievala nad Jordánom, a úplne zatarasila koryto. Až po desiatich hodinách si voda prerazila svoju obvyklú cestu v koryte Jordána.