výhody registrácie

Kniha Jozue

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joz 23, 1-16

1 Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis aetatis, 2 vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes ac iudices et praefectos dixitque ad eos: “ Ego senui et progressioris aetatis sum, 3 vosque vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis nationibus istis, quomodo pro vobis ipse pugnaverit. 4 Videte, sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in occidente. 5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est. 6 Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram; 7 ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos; 8 sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. 9 Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit: 10 unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est; 11 hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum. 12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare, 13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. 14 En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit ne unum quidem incassum. 15 Sicut ergo implevit opere, quod promisit, et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. 16 Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis ”.

Joz 23, 1-16





Verš 8
sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc.
Dt 11:22 - Si enim custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei,

Verš 10
unus e vobis persequitur hostium mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut pollicitus est;
Lv 26:8 - Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.
Dt 32:30 - Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”.

Verš 5
Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est.
Ex 14:14 - Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ”.
Ex 23:27 - Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Nm 33:53 - Possidebitis terram et habitabitis in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
Dt 6:19 - ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus.
Joz 13:6 - omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut praecepi tibi.

Verš 6
Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram;
Dt 5:32 - Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
Dt 28:14 - ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos.

Verš 7
ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos;
Ex 23:13 - Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
Ž 16:4 - Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis.
Jer 5:7 - “ Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.
Sof 1:5 - et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom,
Ef 5:3 - Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,

Joz 23,3-9 - Prízvukuje sa tu hlavný Boží príkaz. Pozri Dt 6,4–13.

Joz 23,10 - Porov. Lv 26,8; Dt 32,30; Sdc 15,15.

Joz 23,13 - Porov. Nm 33,55.

Joz 23,14 - Zo slova "dnes" ešte nevyplýva, že by bol mal Jozue túto reč v deň svojej smrti. "Dnes" v hebr. znamená i dlhšiu dobu ako jeden celý deň, asi "skoro, onedlho". "Cesta celého sveta", cesta k hrobu, smrť.