výhody registrácie

Jakubov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jak 5, 1-20

1 Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis. 2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, 3 aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. 5 Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis. 7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. 8 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. 9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. 12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis. 13 Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat. 14 Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. 15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. 17 Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex; 18 et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum. 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, 20 scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.

Jak 5, 1-20





Verš 1
Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.
Prís 11:28 - Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Am 6:1 - Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
Lk 6:24 - Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
1Tim 6:9 - Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;

Verš 3
aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.
Mt 6:19 - Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
Rim 2:5 - Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,

Verš 4
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Dt 24:14 - Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,

Verš 5
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
Jób 21:13 - Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
Lk 16:19 - Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.
Lk 16:25 - At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

Verš 11
Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
Mt 5:11 - Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
Jób 1:21 - et dixit: “ Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ”.
Lv 14:18 - et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino
Ž 103:8 - Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.

Verš 12
Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.
Mt 5:34 - Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
2Kor 1:17 - Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “ Est, est ” et “ Non, non ”?

Verš 13
Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.
Ef 5:19 - loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
Kol 3:16 - Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;

Verš 14
Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.
Mk 6:13 - et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.

Verš 17
Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
1Kr 17:1 - Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “ Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba! ”.
Lk 4:25 - In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;

Verš 18
et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
1Kr 18:45 - Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel.

Verš 19
Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,
Mt 18:15 - Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;

Verš 20
scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
Prís 10:12 - Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;

Jak 5,1-6 - Prísne slová boháčom, ktorí otročia mamone a pre ňu sa dopúšťajú ťažkých a do neba volajúcich krívd voči iným.

Jak 5,2 - Jakub používa minulý čas, aby predstavil budúce veci, posledný súd.

Jak 5,3 - "Hrdza bude svedčiť proti vám," t. j. bude svedčiť o vašej nespravodlivosti a bezcitnosti voči blížnemu. "Posledné dni" tu znamenajú mesiášske časy, ale tak, že svätopisec hľadí zároveň na čas posledného súdu, ktorý nastane na konci tohto obdobia.

Jak 5,5 - "Vykŕmili ste si srdcia," t. j. ukojili ste si a ukájate zmyselné žiadosti, a to "na deň zakáľačky", t. j. keď Boží súd už takmer nastáva.

Jak 5,7 - "Včasný i neskorý dážď." Včasný je jesenný (v októbri), neskorý jarný (v marci). Od týchto dvoch období dažďov závisela úroda.

Jak 5,11 - Porov. Ž 103, 8.

Jak 5,12 - Porov. Mt 5, 35–37.

Jak 5,14-16 - Dôležitý text o sviatosti pomazania chorých. Túto sviatosť ustanovil Kristus. Ako v každej sviatosti i tu je viditeľný znak neviditeľnej milosti – modlitba v Pánovom mene a mazanie olejom – a sviatostný účinok – osobitná milosť Ducha Svätého, ktorá napomáha spásu celého človeka: dáva úľavu na tele i na duši, prípadne uzdravenie a odpustenie hriechov.

Jak 5,14 - "V Pánovom mene," t. j. z Pánovho poverenia a jeho mocou. "Starší Cirkvi," t. j. "presbyteri", predstavení Cirkvi.

Jak 5,15 - "Modlitba s vierou." t. j. modlitba, ktorú kňaz koná vtedy, keď chorého maže olejom. "Ak sa dopustil hriechov, odpustia sa mu," a to nielen všedné, ale aj ťažké, ak sa chorý nemôže z nich spovedať a má aspoň nedokonalú ľútosť.

Jak 5,16 - "Vyznávajte si teda navzájom hriechy." Mnohí tieto slová vysvetľujú ako nesviatostné vyznanie hriechov čiže všeobecné vyznanie hriechov. No keďže svätý Jakub používa spojku "teda", hovorí tieto slová na záver toho, čo povedal v predchádzajúcom verši. Podľa toho niektorí považujú za správnejší výklad, podľa ktorého Jakub predpokladá, že chorý, ktorý si zavolal starších, čiže kňazov, aby sa nad ním modlili a pomazali ho olejom, vyzná sa im aj zo svojich hriechov, a že teda v tomto 16. verši hovorí o sviatostnom vyznaní, o sviatosti zmierenia. V prvých kresťanských časoch sa takéto vyznanie konalo často aj verejne, na znak pokornej kajúcnosti a ľútosti.

Jak 5,17 - Porov. 1 Kr 17 a 18 (aj Lk 4, 25).

Jak 5,20 - Porov. Ž 51, 15; Prís 10, 12; 1 Pt 4, 8. "Zakryje množstvo hriechov," t. j. privedie ho k pravému pokániu, a tak získa odpustenie. Záver listu je vznešeným ohlasom kresťanskej lásky: zachrániť blúdiacich bratov.