výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 9, 1-28

1 Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi. 2 Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta; 3 post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum, 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, 5 superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula. 6 His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes; 7 in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis; 8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum; 9 quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem, 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. 11 Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, 12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. 13 Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, 14 quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. 15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. 16 Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris; 17 testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est. 18 Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est; 19 enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit 20 dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”; 21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. 23 Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. 24 Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; 25 neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. 26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est. 27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, 28 sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.

Heb 9, 1-28





Verš 2
Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
Ex 26:1 - Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
Ex 36:1 - Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
Lv 24:5 - Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas,

Verš 4
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
Ex 25:10 - Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem.
Ex 16:33 - Dixitque Moyses ad Aaron: “ Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras ”.
Nm 17:10 - “ Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ”. Et ceciderunt in faciem suam.
Ex 34:29 - Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini.
1Kr 8:9 - In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel, cum egrederentur de terra Aegypti.
2Krn 5:10 - Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando fecit Dominus foedus cum filiis Israel egredientibus ex Aegypto.

Verš 5
superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.
Ex 25:22 - Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.

Verš 6
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
Nm 28:3 - Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;

Verš 7
in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
Heb 9:25 - neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
Ex 30:10 - Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
Lv 16:2 - et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
Lv 16:34 - Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Verš 8
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
Jn 14:6 - Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.

Verš 10
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
Lv 11:2 - “ Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.
Nm 19:7 - Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum.

Verš 11
Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
Heb 3:1 - Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
Heb 4:14 - Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 6:20 - ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Heb 8:1 - Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,

Verš 12
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Kol 1:14 - in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
Heb 10:10 - in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
Zjv 5:9 - Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;

Verš 13
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
Lv 16:14 - Tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra frontem propitiatorii.
Nm 19:4 - et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus,
Heb 10:4 - Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.

Verš 14
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
1Jn 1:7 - si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo
Gal 1:4 - qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
Lk 1:74 - ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
Rim 6:13 - neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
1Pt 4:2 - ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Verš 15
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Rim 5:6 - Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
1Pt 3:18 - Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:

Verš 17
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
Gal 3:15 - Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.

Verš 20
dicens: “ Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus ”;
Ex 24:8 - Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “ Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ”.
Mt 26:28 - hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.

Verš 25
neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
Heb 9:7 - in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
Ex 30:10 - Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ”.
Lv 16:2 - et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
Lv 16:34 - Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno ”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.

Verš 28
sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Rim 5:6 - Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
Rim 5:8 - Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
1Pt 3:18 - Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:

Hebr 9,2 - Porov. Ex 25, 33–40.

Hebr 9,3 - Porov. Ex 26, 31–37.

Hebr 9,4 - Porov. Ex 16, 33; 25, 10–22; Nm 17, 16–26.

Hebr 9,5 - Porov. Ex 25, 18–22.

Hebr 9,6 - Porov. Nm 18, 2–6.

Hebr 9,7 - Porov. Lv 16.

Hebr 9,9 - Pod "terajším časom" sa tu rozumie obdobie Starého zákona. Je v protiklade s budúcim časom, novozákonným. Porov. 2, 5; 6, 5; 9,11; 10,1.

Hebr 9,11 - "Dokonalejší stánok": zdá sa, že autor tu myslí na Kristovo oslávené telo (porov. 10, 20). Podľa druhej interpretácie ide skôr o nebesia, cez ktoré Kristus prešiel (6, 19 n.; 9, 24).

Hebr 9,13 - Porov. Lv 16, 3. 14–15; Nm 19, 9. 17 n.

Hebr 9,14 - Pod výrazom "večný Duch" niektorí chápu Ducha Svätého, iní božskú prirodzenosť Krista. Zmysel je ten istý ako v 7, 16.

Hebr 9,20 - Ex 24, 8.

Hebr 9,21 - Porov. Lv 8, 15. 19.

Hebr 9,28 - Porov. Iz 53, 12.