výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 3, 1-19

1 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius. 3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant, 6 Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus. 7 Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis, 8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, 9 ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea 10 quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas; 11 sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”. 12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; 14 participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus, 15 dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”. 16 Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen? 17 Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto? 18 Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt? 19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

Heb 3, 1-19





Verš 1
Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
Heb 4:14 - Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 6:20 - ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Heb 8:1 - Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
Heb 9:11 - Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,

Verš 2
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
Nm 12:7 - At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est!

Verš 4
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
2Kor 5:17 - Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Ef 2:10 - Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

Verš 5
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.

Verš 6
Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
1Kor 3:16 - Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
1Kor 6:19 - An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Rim 5:2 - per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.

Verš 7
Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,
Ž 95:7 - quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
Heb 4:7 - iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ”.

Verš 8
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,
Ex 17:2 - Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”.

Verš 11
sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
Nm 14:21 - Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!
Dt 1:34 - Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:

Verš 15
dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
Heb 3:7 - Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,

Verš 17
Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
Nm 14:36 - Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,
Ž 106:26 - Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
1Kor 10:10 - Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Júd 1:5 - Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;

Verš 18
Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
Dt 1:34 - Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:

Hebr 3,1-6 - Kristus je viac ako Mojžiš. Dom, ktorý staval Mojžiš, bol ľud Starej zmluvy; staval ho ako služobník, nie ako Pán stavby (1 Kor 10, 4). Kristov dom je ľud Novej zmluvy (1 Pt 2, 5), ktorý stavia z ľudí Kristus, Boží Syn, ako Pán domu.

Hebr 3,7-11 - Porov. Ž 95, 8–11.

Hebr 3,8.15 - Svätopisec tu myslí na šomranie ľudu na púšti, keď nemali vodu, o čom sa hovorí v Ex 17, 7 a Nm 20, 1–13. Tým chce varovať čitateľov pred neverou a odpadlíctvom, aby neboli vylúčení z večnej blaženosti ako hriešni Izraeliti z vlastníctva zasľúbenej zeme.

Hebr 3,11 - "Nevojdú do môjho pokoja." t. j. do pokojného vlastnenia a užívania zasľúbenej krajiny, ktorá bola predobrazom večného pokoja a blaženosti.

Hebr 3,13 - "Dnes" trvá do slávneho Kristovho príchodu na konci vekov.

Hebr 3,14 - "Účastníkmi Krista," t. j. v krste sme boli úzko spojení s Kristom a stali sme sa jeho spoludedičmi večnej blaženosti.

Hebr 3,17 - Porov. Nm 14,29.