výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 12, 1-29

1 Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, 2 aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet. 3 Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. 4 Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; 5 et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: 6 quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit ”. 7 Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? 8 Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis! 9 Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? 10 Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius. 11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae. 12 Propter quod remissas manus et soluta genua erigite 13 et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur. 14 Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, 15 providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi; 16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua. 17 Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. 18 Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam 19 et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum; 20 non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”; 21 et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”. 22 Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam 23 et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt, 24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel. 25 Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus; 26 cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”. 27 Hoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia. 28 Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu; 29 etenim Deus noster ignis consumens est.

Heb 12, 1-29





Verš 1
Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Ef 4:22 - deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Kol 3:8 - Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
1Pt 2:1 - Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Heb 10:36 - patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
1Kor 9:24 - Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.

Verš 2
aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
Lk 24:26 - Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
Flp 2:8 - humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
1Pt 1:11 - scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias;
Heb 1:3 - qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
Heb 8:1 - Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,

Verš 4
Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
1Kor 10:13 - Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

Verš 5
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
Jób 5:17 - Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
Prís 3:11 - Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
Zjv 3:19 - Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.

Verš 12
Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Iz 35:3 - Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate.

Verš 14
Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
Rim 12:18 - si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
2Tim 2:22 - Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
Mt 5:8 - Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Verš 15
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
2Kor 6:1 - Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
Dt 29:18 - cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem.
Sk 17:13 - Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
Gal 5:12 - Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!

Verš 16
ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
Ef 5:3 - Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
Kol 3:5 - Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Gn 25:33 - Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.

Verš 17
Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Gn 27:36 - At ille subiunxit: “ Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ”. Rursumque ait: “ Numquid non reservasti mihi benedictionem? ”.

Verš 18
Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Ex 19:10 - qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
Ex 20:21 - Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Ex 19:16 - Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
Dt 5:22 - Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

Verš 19
et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
Ex 20:19 - dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.
Dt 5:25 - Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Dt 18:16 - ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.

Verš 20
non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
Ex 19:13 - Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”.

Verš 22
Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
Gal 4:26 - Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;
Zjv 3:12 - Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
Zjv 21:10 - Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,

Verš 23
et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
Lk 10:20 - Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.

Verš 24
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
Heb 10:22 - accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
Gn 4:10 - Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
Heb 11:4 - Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.

Verš 25
Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
Heb 2:3 - quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

Verš 26
cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
Ag 2:6 - Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam.

Verš 28
Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

Verš 29
etenim Deus noster ignis consumens est.
Dt 4:24 - quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.

Hebr 12,5-6 - Citovanie Prís 3, 11–12 je podľa gréckeho prekladu Septuaginta.

Hebr 12,12-13 - Citovanie Iz 35, 3 a Prís 4, 26 je podľa gréckeho prekladu Septuaginta.

Hebr 12,15 - Tento verš je podfarbený gréckym prekladom Dt 29, 17.

Hebr 12,16 - Porov. Gn 25, 33.

Hebr 12,17 - Porov. Gn 27, 30–40.

Hebr 12,18-21 - Poukazuje na zjavenie Boha na vrchu Sinaj. Porov. Ex 19, 16–19; Dt 4, 11–12.

Hebr 12,20 - Ex 19, 12–13.

Hebr 12,21 - Dt 9, 19.

Hebr 12,23 - "Prvorodení" tu môžu byť všetci vyvolení, alebo anjeli.

Hebr 12,26 - Porov. Ag 2, 6.

Hebr 12,29 - Porov. Dt 4, 24; Iz 33, 14.