výhody registrácie

2. list Solúnčanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sol 3, 1-18

1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, 2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides. 3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo. 4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis. 5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi. 6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. 7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos 8 neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; 9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. 10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. 11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; 12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. 13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. 14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur; 15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. 16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis. 17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo. 18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.

2Sol 3, 1-18





Verš 1
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,
Mt 9:38 - rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.
Ef 6:19 - et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii,
Kol 4:3 - orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,

Verš 2
et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.
Rim 15:31 - ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
Jn 6:44 - Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Verš 3
Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
1Sol 5:24 - Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
Jn 17:15 - Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.

Verš 6
Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
2Sol 3:14 - Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
1Kor 5:11 - Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
Tít 3:10 - Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
2Sol 2:15 - Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.

Verš 7
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
1Kor 11:1 - Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1Sol 1:6 - Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
1Sol 2:10 - Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus;

Verš 8
neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
Sk 18:3 - et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
Sk 20:34 - ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
2Kor 12:13 - Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
1Sol 2:9 - Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.

Verš 9
non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
1Kor 9:3 - Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
1Kor 9:6 - Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi?
1Sol 2:9 - Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
1Kor 4:16 - Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
1Kor 11:1 - Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Flp 3:17 - Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
1Sol 1:6 - Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,

Verš 12
his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
1Sol 4:11 - et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;
Ef 4:28 - Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Verš 13
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
Gal 6:9 - Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.

Verš 14
Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
2Sol 3:6 - Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
1Kor 5:9 - Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.

Verš 16
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
Rim 15:33 - Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Rim 16:20 - Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
1Kor 14:33 - non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
2Kor 13:11 - De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
Flp 4:9 - quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
1Sol 5:23 - Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.

Verš 17
Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
1Kor 16:21 - Salutatio mea manu Pauli.
Kol 4:18 - Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.