výhody registrácie

2. list Solúnčanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Sol 2, 1-17

1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, 2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. 3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, 4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. 5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? 6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. 7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, 9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. 11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, 12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. 15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. 16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, 17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.

2Sol 2, 1-17





Verš 2
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
Jer 29:8 - Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
Mt 24:4 - Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Kol 2:18 - Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.

Verš 3
Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
Mt 24:23 - Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
1Tim 4:1 - Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
1Jn 2:18 - Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.

Verš 4
qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
Dan 11:36 - Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.

Verš 8
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,
Jób 4:9 - flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos.
Iz 11:4 - sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium.

Verš 9
eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
Jn 8:41 - Vos facitis opera patris vestri ”. Dixerunt itaque ei: “ Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ”.
2Kor 4:4 - in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Ef 2:2 - in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
Dt 13:1 - Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas.
Zjv 13:13 - Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum.

Verš 10
et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.
2Kor 2:15 - Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
2Kor 4:3 - Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum;

Verš 11
Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,
Rim 1:24 - Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis,
1Tim 4:1 - Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,

Verš 15
Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
2Sol 3:6 - Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.

Verš 17
consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
1Sol 3:13 - ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

2Sol 2,2 - Zdá sa, že niektorí zle pochopili Pavlovo učenie o Kristovom druhom príchode a mysleli si, že čoskoro nastane. Preto sa Solúnčania nemajú dať pomýliť ani duchom, čiže zdanlivým prorockým nadchnutím, ani slovom, čiže mylným výkladom Písma, ani dajakým falšovaným listom, akoby Pánov deň bol časovo už blízko.

2Sol 2,3 - Pánovmu dňu bude podľa apokalyptických predstáv predchádzať všeobecný odpad od viery (Lk 18, 8; 1 Tim 4, 1; 2 Tim 3, 1–5; 1 Jn 2, 18; 4,3; 2 Pt 3,3) a zjavenie "človeka neprávosti", čiže Antikrista (porov. 1 Jn 2, 18).

2Sol 2,4 - Porov. Dan 11,36.

2Sol 2,6-7 - Pre nás záhadné tvrdenia. Pavol tu poukazuje na nepretržitú a skrytú činnosť satana a zla vo svete. No jeho verejnému vystúpeniu prekáža pravdepodobne sám Boh ("ten, čo ho zadŕža") a jeho plán spásy ("čo ho zadŕža").

2Sol 2,8 - Porov. Iz 11, 4. Zničenie dychom úst je charakteristickým prvkom židovskej apokalyptiky.

2Sol 2,9 - Satan je otec lži. Porov. Jn 8, 44; 1 Jn 2, 18.

2Sol 2,10 - Porov. 1 Sol 4, 11.

2Sol 2,11 - Pohania považovali prácu iba za zamestnanie otrokov, a preto záhaľka bola bežná. Grécky text tu používa dve slová s tým istým koreňom: ergazoménus a periergazoménus. Slovenský preklad nezachováva túto slovnú hračku, ktorá by sa dala preložiť asi takto: Robia to, že nič užitočné nerobia. Židia si vážili niektoré remeslá a zamestnania, ale určité druhy roboty sa im tiež priečili. Až kresťanstvo prinieslo v tejto veci úplný obrat, plné zhodnotenie a nadprirodzené očistenie a posvätenie práce, i tej najnižšej, ak je čestná a je prostriedkom na osobné zošľachtenie a pomocou blížnemu. Pavol si vlastnými rukami zarábal na chlieb, a tak pôsobil veľmi povzbudzujúco na veriacich (porov. 1 Kor 4, 12; Sk 18, 3; 20, 33 n).

2Sol 2,13 - "Prvotiny" sú prví Solúnčania, čo prijali vieru.

2Sol 2,15 - "Učenie", v gréckej pôvodine "parádosis" – "tradícia". Teda tradícia, čiže ústne podanie sa tiahne životom Cirkvi už od jej počiatku.

2Sol 2,17 - Pavol obyčajne listy diktoval a pravdepodobne preto, aby sa vylúčila možnosť falzifikácie, podpisoval ich vlastnou rukou (porov. 1 Kor 16, 21; Gal 6, 11; Kol 4, 18).