výhody registrácie

List Filipanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Flp 3, 1-21

1 De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum. 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem! 3 Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: 5 circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus, 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. 7 Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; 10 ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. 12 Non quod iam acceperim aut iam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensus sum a Christo Iesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. 15 Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit; 16 verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus. 17 Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos. 18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, 19 quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum, 21 qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.

Flp 3, 1-21





Verš 1
De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihi quidem non pigrum, vobis autem securum.
Flp 4:4 - Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
Jak 1:2 - Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
1Pt 4:13 - sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.

Verš 2
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem!
Iz 56:10 - Speculatores eius caeci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem;

Verš 3
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,
Dt 10:16 - Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,
Dt 30:6 - Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
Jer 4:4 - Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
Rim 2:29 - sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
Kol 2:11 - in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
Jn 4:24 - Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.

Verš 4
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:
2Kor 11:21 - Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.

Verš 5
circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
2Kor 11:22 - Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
Gn 49:27 - Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ”.
Sk 23:6 - Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”.

Verš 6
secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
Sk 8:3 - Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Sk 9:1 - Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
Sk 22:3 - “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
Gal 1:13 - Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;
1Tim 1:13 - qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;

Verš 7
Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.
Mt 13:44 - Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.

Verš 8
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam
Iz 53:11 - Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
Jer 9:23 - sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
Jn 17:3 - Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Kol 2:2 - ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi,

Verš 9
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide;
Rim 1:17 - Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “ Iustus autem ex fide vivet ”.
Rim 3:21 - Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,

Verš 10
ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius,
Rim 8:17 - Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
2Kor 4:10 - semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
2Tim 2:11 - Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
1Pt 4:13 - sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.

Verš 14
ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
1Kor 9:24 - Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.
2Tim 4:7 - Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;

Verš 16
verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
Gal 6:16 - Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Rim 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
1Kor 1:10 - Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Flp 2:2 - implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

Verš 17
Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
1Kor 4:16 - Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
1Kor 11:1 - Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
1Sol 1:6 - Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
2Sol 3:9 - non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.

Verš 18
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi,
Rim 16:17 - Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;

Verš 20
Noster enim municipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum Iesum Christum,
Heb 13:14 - non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
1Kor 1:7 - ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
1Sol 1:10 - et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
Tít 2:13 - exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi;

Verš 21
qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia.
1Kor 15:51 - Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
Kol 3:4 - Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
1Jn 3:2 - Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.

Flp 3,2 - Židia nazývali pohanov "psami" (porov. Mt 15, 26). Tu sa to ironicky hovorí o židovčiacich. "Okyptenci" sú zasa tí, čo propagovali obriezku. Aj v tomto názve je istá irónia, lebo ich nenazýva obrezanými, pretože sa pridržiavali iba vonkajšej obriezky, kým Pavlovi šlo o obriezku srdca (porov. Rim 2, 29).

Flp 3,5 - Benjamínov kmeň sa chválil tým, že pochádzal z jediného Jakubovho syna, ktorý sa narodil v Palestíne (porov. Gn 35, 16 n.), a že zostal vždy verný Dávidovmu rodu. Jeruzalemský chrám bol na jeho území.

Flp 3,9 - Toto Pavlovo učenie tvorí hlavný obsah jeho listu Rimanom a Galaťanom.

Flp 3,12 - Pravdepodobne ide o narážku na jeho obrátenie pred Damaskom (Sk 9, 1–30).

Flp 3,15 - "Dokonalí" tu znamená kresťansky zrelých veriacich (porov. 1 Kor 2, 6).

Flp 3,20 - Kresťania na zemi sú akoby vo vyhnanstve a riadia sa zákonmi svojej vlasti v nebi.

Flp 3,21 - Porov. 1 Kor 15, 42 n.