výhody registrácie

List Filipanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Flp 2, 1-30

1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes, 2 implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; 4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. 5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, 7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, 8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9 Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, 10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, 11 et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris. 12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; 13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. 14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, 15 ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. 17 Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; 18 idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi. 19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. 20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; 21 omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. 22 Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. 23 Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt; 24 confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. 25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, 26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29 Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.

Flp 2, 1-30





Verš 2
implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Rim 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
1Kor 1:10 - Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Flp 3:16 - verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

Verš 3
nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
Rim 12:10 - caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 4
non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.
1Kor 10:24 - Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
1Kor 13:5 - non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

Verš 5
Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
Mt 11:29 - Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Jn 13:15 - Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
1Pt 2:21 - In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:
1Jn 2:6 - Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Verš 6
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
2Kor 4:4 - in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Kol 1:15 - qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,
Heb 1:3 - qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,

Verš 7
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Ž 8:5 - quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Mt 20:28 - sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
Jn 13:14 - Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

Verš 8
humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Heb 2:14 - Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
Heb 2:17 - Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
Heb 4:15 - Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
Heb 2:9 - eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
Heb 12:2 - aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.

Verš 9
Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
Sk 2:33 - Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Heb 1:4 - tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.

Verš 10
ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,
Iz 45:23 - In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ”.
Rim 14:11 - scriptum est enim: “ Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo ”.

Verš 11
et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.
Jn 13:13 - Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
1Kor 8:6 - nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
1Kor 12:3 - Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.

Verš 13
Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.
2Kor 3:5 - Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,

Verš 14
Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Pt 2:12 - conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
1Pt 4:9 - hospitales invicem sine murmuratione;

Verš 15
ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
Prís 4:18 - Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Mt 5:14 - Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;

Verš 16
verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
2Kor 1:14 - sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu.
1Sol 2:19 - Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?

Verš 17
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
2Kor 7:4 - Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

Verš 19
Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
Sk 16:1 - Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
Rim 16:21 - Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
1Sol 3:2 - et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,

Verš 21
omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
1Kor 10:24 - Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
1Kor 13:5 - non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,

Verš 29
Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
1Kor 9:14 - Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
Gal 6:6 - Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
1Sol 5:12 - Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
1Tim 5:17 - Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
Heb 13:17 - Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.

Flp 2,3-11 - Ide o jeden z najkrajších hymnov Nového zákona na tajomstvo Krista ako Božieho Syna vteleného a osláveného.

Flp 2,6 - Význam verša je ten, že Kristus pred vtelením jestvoval ako Boh. Grécky výraz "morphé" (podoba) tu podľa cirkevných otcov označuje prirodzenosť Boha. Tejto svojej rovnosti s Bohom sa Kristus nepridŕžal nasilu, ako niečoho, čo mu nepatrí, ako lúpeže, koristi (gr. harpagmós).

Flp 2,7 - "Zriekol sa" (gr. ekénosen) znamená doslova "vyprázdnil". Pravda, to neznamená, že by Kristus prestal byť Bohom. Nevyužil v svoj osobný prospech práva a privilégiá, ktoré vyplývali z božskej hodnosti. Pavol tu pravdepodobne myslí na Pánovho služobníka opísaného v Iz 52, 13–53, 12.

Flp 2,9 - "Dal mu meno", čiže najvyššiu hodnosť a moc. Pavol tu myslí na meno Pán (v. 11).

Flp 2,10-11 - Porov. Iz 34, 23. Názov "Pán" bol v gréckom preklade Starého zákona vyhradený iba Bohu. Ide o základné vyznanie kresťanskej viery.

Flp 2,17 - Pavol je ochotný obetovať aj svoj vlastný život, vyliať svoju krv za kresťanov vo Filipách; veď aj ich život podľa viery je obetou.

Flp 2,25 - Epafrodita, Pavlovho spolupracovníka, poznáme iba z tohto listu. Pravdepodobne bol predstaveným cirkvi vo Filipách.