výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 7, 1-26

1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te, 2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum 3 neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo, 4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito. 5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite; 6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores, 8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. 9 Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes 10 et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur. 11 Custodi ergo mandata et praecepta atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias. 12 Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, 13 et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi. 14 Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. 15 Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. 17 Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego; quomodo potero delere eas?”, 18 noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis, 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis. 20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint. 21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis. 22 Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae. 23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos conturbatione magna, donec penitus deleantur. 24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. 25 Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. 26 Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

Dt 7, 1-26





Verš 1
Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te,
Dt 31:3 - Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus.

Verš 2
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
Nm 33:52 - disperdite cunctos habitatores terrae ante vos, confringite omnes imagines eorum et omnes statuas comminuite atque omnia excelsa vastate.
Joz 11:11 - Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio.
Ex 23:32 - Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
Ex 34:15 - Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.

Verš 3
neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo,
Ex 34:16 - Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
1Kr 11:2 - de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “ Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum ”. His itaque copulatus est Salomon amore;

Verš 5
Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite;
Ex 23:24 - Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
Ex 34:13 - sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
Dt 12:2 - Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum.

Verš 6
quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 4:20 - Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die.
Dt 14:21 - Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae.
Dt 26:18 - et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius,
Dt 28:9 - Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:

Verš 8
sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti.
Dt 10:15 - et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

Verš 9
Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes
Ex 20:5 - Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
Dt 5:9 - Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,

Verš 10
et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.
Nah 1:2 - Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.

Verš 12
Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis,
Lv 26:3 - Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,
Dt 28:1 - Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,

Verš 14
Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
Ex 23:26 - Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo.

Verš 19
plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis.
Dt 4:34 - Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis?
Dt 29:3 - et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem.

Verš 20
Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.
Ex 23:28 - emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.
Joz 24:12 - Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo.

Dt 7,1 - Porov. Gn 10,15 n.; Ex 3,8; 23,23. Pohania v Kanaáne predstavovali ustavičné nebezpečenstvo pre vieru v pravého Boha.

Dt 7,2 - O kliatbe záhuby porov. Ex 23,32; 34,12; Lv 27,28; Nm 21,2.

Dt 7,3 - Porov. Ex 34,15.16.

Dt 7,4-5 - Pozri Ex 34,16. Modly, hebr. masseby, boli postavené kamene, pomníky, a predstavovali falošných bohov. Podobné boli aj stĺpy (pahýly), ašery, lenže z dreva, a predstavovali bohyňu Aštartu, Ašeru, ktorá bola bohyňou úrody, hojnosti a plodnosti, ktorú uctievali nemravným kultom.

Dt 7,6-10 - Porov. Ex 19,5 a 20,5 n.

Dt 7,11 - Týmto veršom sa ukončuje tzv. Mojžišovské Pätoro, ktoré vlastne obsahuje len prvé dva príkazy z Desatora (6,1 – 7,11). Mať ohľad na Kanaánčanov znamenalo by záhubu pre vieru Izraelitov (Ex 23,22 a Dt 7,2).

Dt 7,20 - Porov. Ex 23,28.29 n. V starých časoch bolo v Palestíne mnoho divej zveri (Sdc 14,5; 1 Sam 17,34; 2 Sam 23,20; 1 Kr 20,36 atď.). Po odvedení Izraelitov do babylonského zajatia noví obyvatelia veľa trpeli pre divú zver; najmä prepady levov boli časté (2 Kr 17,25 n.).