výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 6, 1-25

1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam; 2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. 3 Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem. 4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est. 5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. 6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, 7 et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens; 8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos, 9 scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis. 10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, 11 domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris, 12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis: 13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis. 14 Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, 15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. 16 Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. 17 Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi; 18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis, 19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. 20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, 21 dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; 23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris. 24 Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. 25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.

Dt 6, 1-25





Verš 4
Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
Dt 4:35 - Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Mk 12:29 - Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
Jn 17:3 - Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
1Kor 8:4 - De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.
1Kor 8:6 - nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.

Verš 5
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
Dt 10:12 - Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Mt 22:37 - Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
Lk 10:27 - Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.

Verš 7
et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;
Dt 4:9 - Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos
Nm 11:19 - non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem,

Verš 11
domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris,
Dt 8:9 - ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur;

Verš 13
Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
Dt 10:20 - Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.
Mt 4:10 - Tunc dicit ei Iesus: “ Vade, Satanas! Scriptum est enim: "Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ”.
Lk 4:8 - Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.

Verš 16
Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.
Mt 4:7 - Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est: "Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.
Lk 4:12 - Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”.
Ex 17:2 - Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”.
Nm 20:3 - et versi in seditionem dixerunt: “ Utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino!

Dt 6,3 - Prvé tri verše tejto hlavy sú úvodom k veršom 4–25, v ktorých Mojžiš vysvetľuje prvé prikázanie Desatora.

Dt 6,4-9 - Pán je jediný pravý Boh, Pán, čiže Jahve – Ten, čo je. Je plnosť bytia, ktorý je sám od seba a ktorý dáva bytie každému stvoreniu. Keďže Boh je len jeden, zasluhuje si, aby sme ho milovali celým srdcom (Mt 22,37; Mk 12,29; Lk 10,27). Srdce, duša, sila sú tu synonymá a značia, že človek nemá deliť svoju lásku medzi viacerých bohov alebo medzi Boha a jeho stvorenia. Boha máme nadovšetko milovať a stvorenia kvôli Bohu, s Bohom a v Bohu. Izraeliti si písali niektoré zákony (Dt 6,4–9; 11,13–21 a Ex 13,1–10.11–16) na kúsok pergamenu, ktorý vkladali do malej skrinky; túto si pri modlitbe priväzovali na čelo a na ľavú ruku (pamäť a srdce – láska). Tieto modlitbové remienky volali hebr. tefillím (modlitby), grécky fylaktéria (chránidlá); zaručovali ochranu Božiu každému, čo ich nosieval (Mt 23,5). Ženy ich nosiť nesmeli. – Podobne vysvetľovali aj verš 9. a na dvere pribíjali schránku, obsahujúcu spomínané texty. Schránka sa volala mezúzá a bola vždy na ľavej strane dverí, keď sa vychádzalo z domu. Kto vychádzal von, dotkol sa najprv úst a potom schránky, aby tak prejavil úctu, lásku a ochotu plniť príkazy Božie.

Dt 6,15-16 - Porov. Ex 20,5. Boh je uprostred Izraela, t. j. tróni na arche zmluvy (Nm 35,34). Massa (miesto pokušenia) – pozri Ex 17,1–7.

Dt 6,19 - Porov. Ex 23,27–30; 34,11.

Dt 6,20 - Pozri Ex 13,14 n.