výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 5, 1-33

1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “ Audi, Israel, praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. 3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis; 5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait: 6 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. 9 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, 10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. 15 Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17 Non occides. 18 Neque moechaberis. 19 Furtumque non facies. 20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”. 22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. 23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu 24 atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. 25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? 27 Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”. 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. 29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? 30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem”. 32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram, 33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.

Dt 5, 1-33





Verš 2
Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.

Verš 5
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait:
Ex 19:16 - Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
Ex 20:18 - Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

Verš 6
“Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Ex 20:2 - “ Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Ž 81:10 - Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.

Verš 8
Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra.
Lv 26:1 - “ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester.

Verš 9
Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,
Ex 20:5 - Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
Ex 34:7 - qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.
Ex 34:14 - Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator.
Jer 32:18 - qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus exercituum nomen eius:

Verš 11
Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.
Lv 19:12 - Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Mt 5:33 - Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".

Verš 12
Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
Gn 2:2 - Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
Ex 23:12 - Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
Ex 35:2 - sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
Lv 23:3 - Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.
Ez 20:12 - Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
Heb 4:4 - Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis ”;

Verš 16
Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Lv 19:3 - Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
Mt 15:4 - Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Lk 18:20 - Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.
Ef 6:2 - Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,

Verš 17
Non occides.
Mt 5:21 - Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio”.
Lk 18:20 - Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.

Verš 18
Neque moechaberis.
Lk 18:20 - Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.

Verš 21
Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt”.
Rim 7:7 - Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.

Verš 26
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?
Dt 4:33 - num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti?
Sdc 13:22 - et dixit ad uxorem suam: “ Morte moriemur, quia vidimus Deum ”.

Verš 27
Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”.
Ex 20:19 - dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.
Heb 12:19 - et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;

Dt 5,1 - Dnes ohlasuje celý deuteronomický zákon, a nie iba Desatoro. Porov. 7,11; 8,1.11.19; 10,13; 11,2.8.13 atď.

Dt 5,2-3 - Medzi prítomnými bolo mnoho takých, ktorí boli svedkami zjavenia Božieho na Sinaji (1,39). Pomreli len tí, čo mali vyše dvadsať rokov (2,14–16).

Dt 5,4 - Z tváre do tváre, t. j. tak, že všetci Izraeliti mohli počuť hlas Boží. Ľud sa však bál a utiekol od vrchu, preto Mojžiš zvestoval ľudu slová Pánove (Ex 20,1; Gal 3,19). Desatoro oznámil sám Pán, ostatné zákony zvestoval ľudu prostredníctvom Mojžiša.

Dt 5,6-21 - Porov. Ex 20. V podstate oba texty sú rovnaké, niektoré odchýlky dajú sa vysvetliť osobitným rázom Deuteronómia. Je to kniha poučno-povzbudzujúca.

Dt 5,28 - Pozri Ex 24,12 a Dt 18,17.

Dt 5,30-33 - Zákony, ktoré ohlasoval ľudu Mojžiš, majú tú istú platnosť ako Desatoro, ktoré Pán oznámil priamo.