výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 28, 1-69

1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, 2 venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris. 3 Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. 4 Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum. 5 Benedictum canistrum et pistrinum tuum. 6 Benedictus eris et ingrediens et egrediens. 7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. 8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. 9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. 10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. 11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi. 12 Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies. 13 Constituet te Dominus in caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris 14 ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos. 15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te: 16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17 Maledictum canistrum et pistrinum tuum. 18 Maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens. 20 Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. 21 Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam. 22 Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas. 23 Et erit caelum, quod est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. 24 Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris. 25 Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae. 26 Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. 27 Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas. 28 Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac stupore mentis; 29 et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te. 30 Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam. 31 Bos tuus mactabitur coram te, et non comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi. Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet. 32 Filii tui et filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non erit fortitudo in manu tua. 33 Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus, quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus 34 et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui. 35 Percutiet te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a planta pedis usque ad verticem tuum. 36 Ducet te Dominus et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi; 37 et eris in stuporem et in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. 38 Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia. 39 Vineas plantabis et coles et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. 40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt. 41 Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem. 42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae locusta consumet. 43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior. 44 Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in caput, et tu eris in caudam. 45 Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi. 46 Et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum. 47 Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam, 48 servies inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. 49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis: 50 gentem procacissimam, quae non deferat seni nec misereatur parvulo; 51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat 52 et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus, 53 et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo tener in te et delicatus valde invidebit fratri suo et uxori, quae cubat in sinu suo, et residuis filiis suis, quos reservaverit, 55 ne det uni ex eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil aliud habeat in obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus tuus intra omnes portas tuas. 56 Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae 57 et illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis, qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et terribile hoc, Dominum Deum tuum, 59 augebit ultra modum Dominus plagas tuas et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas, 60 et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. 61 Insuper universos languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat; 62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. 63 Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. 64 Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam consumptam maerore. 66 Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis nocte et die et non credes vitae tuae. 67 Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis. 68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et non erit qui emat ”. 69 Haec sunt verba foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.

Dt 28, 1-69





Verš 64
Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus.
Dt 4:27 - atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Neh 1:8 - Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos;

Verš 1
Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra,
Lv 26:3 - Si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,

Verš 38
Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis, quia locustae devorabunt omnia.
Mi 6:15 - Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungeris oleo, mustum et non bibes vinum.
Ag 1:6 - seminastis multum et intulistis parum, comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati, operuistis vos et non estis calefacti, et, qui pro mercede operatus est, misit eam in sacculum pertusum.

Verš 9
Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

Verš 11
Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi.
Dt 30:9 - et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.

Verš 12
Aperiet Dominus tibi thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies.
Dt 15:6 - quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.

Verš 15
Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te:
Lv 26:14 - Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata haec,
Nár 2:17 - AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum.
Dan 9:11 - et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.
Dan 9:13 - Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam.
Mal 2:2 - Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.

Verš 53
et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus.
Lv 26:29 - ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.
2Kr 6:29 - Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum ”.
Nár 4:10 - IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.

Verš 22
Percutiet te Dominus consumptione, febri et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur te, donec pereas.
Lv 26:16 - ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.

Verš 23
Et erit caelum, quod est supra caput tuum, aeneum, et terra, quam calcas, ferrea.
Lv 26:19 - et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam.

Verš 27
Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine, ita ut curari nequeas.
Ex 9:9 - sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti ”.

Verš 62
et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
Dt 10:22 - In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum; et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.

Verš 63
Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Iz 1:24 - Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “ Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis.

Dt 28,27 - Porov. šiestu egyptskú ranu (Ex 9,9).

Dt 28,36-37 - Porov. 1 Kr 9,7; Jer 24,9.

Dt 28,49 - Podobnými slovami zvestovali národnú a náboženskú katastrofu Izraela aj proroci (Iz 28,11; 33,19; Jer 5,15; 14,8; 48,40; 49,22; Hab 1,8; Ez 17,3.7 atď.).

Dt 28,53 - Tak sa stalo pri obkľúčení Samárie (2 Kr 6,26–30), pri dobývaní Jeruzalema, keď Nabuchodonozor za dlhý čas obkľučoval Sväté mesto (Nár 2,20; 4, 10; Bar 2,2 n.), a za Títa r. 70 po Kr. Porov. aj Lv 26,29.

Dt 28,60 - Pozri Ex 7 – 12.