výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 24, 1-22

1 Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, 2 cumque egressa alterius uxor facta fuerit, 3 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit, 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. 5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua. 6 Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi. 7 Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui. 8 Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite. 9 Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto. 10 Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, 11 sed stabis foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas, 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. 17 Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. 18 Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. 22 Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem.

Dt 24, 1-22





Verš 1
Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua,
Mt 5:31 - Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”.
Mt 19:7 - Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”.
Mk 10:4 - Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.

Verš 5
Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
Dt 20:7 - Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”.

Verš 7
Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui.
Ex 21:16 - Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.

Verš 8
Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete sollicite.
Lv 13:2 - “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.

Verš 9
Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via, cum egrederemini de Aegypto.
Nm 12:10 - nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra,

Verš 13
sed statim reddes ei ad solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo.
Ex 22:26 - ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

Verš 14
Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Jak 5:4 - Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.

Verš 16
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
2Kr 14:6 - filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “ Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur ”.
2Krn 25:4 - sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “ Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur ”.
Jer 31:30 - sed unusquisque in iniquitate sua morietur; omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius.
Ez 18:20 - Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Verš 17
Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
Ex 22:21 - Viduae et pupillo non nocebitis.
Prís 22:22 - Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta,
Iz 1:23 - principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
Jer 5:28 - incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
Jer 22:3 - Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Ez 22:29 - Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.
Za 7:10 - et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.

Verš 19
Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
Lv 19:9 - Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
Lv 23:22 - Cum autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester ”.

Dt 24,1-4 - Mojžišovské zákonodarstvo dovoľovalo manželskú rozluku. Muž mohol prepustiť manželku, keď u nej zbadal "niečo odporné", hebr. 'ervath-dábhár. Isteže to bola nejaká vážna chyba, či už telesná alebo mravná. V neskorších časoch však Židia prepúšťali svoje ženy pre hocaké malé nedorozumenie (Mt 19,3). Pre platnosť manželskej rozluky musel muž napísať, prípadne dal napísať kňazovi alebo pisárovi pre manželku zapudzujúci list, ktorý podpísali svedkovia. Tento úradný akt bol často príčinou, že muž si rozmyslel a ženu neprepustil, najmä keď ju chcel prepustiť pre nepatrnú vec. Muž musel list sám dať žene do rúk a z domu ju vystrčiť. Takto úradne prepustenú ženu nesmel si muž už neskoršie vziať za ženu, ak sa medzitým vydala za iného. O tom, či si mohol vziať takú zapudenú ženu, ktorá sa nevydala, v Písme nemáme zmienky. Zapudzujúcim, čiže prepúšťacím listom židovské manželstvo sa právne rozlučovalo a obe stránky boli voľné, mohli uzavrieť nové manželstvo. Kristus oproti tomu vyhlasuje manželský zväzok za nerozlučiteľný a dovolil len za určitých okolností rozvod, nie však manželskú rozluku. Pozri Gn 2,24.

Dt 24,5 - Pozri 20,7. Cieľom zákona je podporiť manželský zväzok a dovoliť užívať radosti, ktoré nie sú hriešne.

Dt 24,6 - Ručný mlynček bol v každej izraelskej domácnosti. Boli to dva kamene: spodný bol upevnený a vrchným sa po nasypanom obilí pohybovalo sem-tam a takto sa pripravovala múka.

Dt 24,7 - Pozri Ex 21,16.

Dt 24,8-9 - Porov. Lv 13,14.

Dt 24,12-13 - Odev je plášť, ktorým sa chudobní v noci prikrývali. Nemali iné, čím by sa prikryli (Ex 22,25 n.).

Dt 24,15 - Vyplácalo sa v naturáliách, preto je pochopiteľné, že robotník, ktorý nemal iný majetok a príjem, potreboval túto "plácu" k dennému živobytiu (Lv 19,13; Tob 4,14; Jak 5,4).

Dt 24,17-18 - Porov. Ex 22,21 n.; 23,6; Lv 19,33.

Dt 24,19-22 - Pozri Lv 19,9–10; 23,22; Dt 14,29; 15,10; 23,20.