výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 13, 1-19

1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam nec minuas. 2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum, 3 et evenerit, quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis”, 4 non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra. 5 Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis. 6 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui. 7 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: “Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui, 8 de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae, 9 non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, 10 sed interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum: 11 lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, 12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile in medio tui. 13 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: 14 “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorastis, 15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui, 16 percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. 17 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. 18 Et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus tuis, 19 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Dt 13, 1-19





Verš 9
non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum,
Dt 17:7 - Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.

Verš 11
lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
Dt 17:13 - cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.

Verš 4
non audies verba prophetae illius aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra.
Dt 10:20 - Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.

Verš 5
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.
Dt 18:20 - Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur”.
Jer 14:15 - Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: “Gladius et fames non erit in terra hac”: In gladio et fame consumentur prophetae illi;

Verš 6
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
Dt 17:2 - Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,

Dt 13,12-18 - Ak by niektoré izraelské mesto odpadlo od Boha, musí sa s ním naložiť, ako keby to mesto bolo pohanské, kanaánske. Porušením zmluvy s Pánom vylúčilo sa z pospolitosti Izraela. Kliatba ostria meča alebo záhuby – pozri Lv 27,28 n.; 1 Sam 15,3. Beliál (v. 13), ,márny, naničhodný'; označuje tu tých, čo uctievajú modly; neskoršie sa stalo synonymom pre satana (2 Kor 6,15). Kto by si niečo ponechal z toho, čo padlo pod kliatbu záhuby (chérem), taký sa stáva tiež obeťou kliatby záhuby (Joz 7).