výhody registrácie

List Galaťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gal 5, 1-26

1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. 5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. 6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. 7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? 8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! 16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. 17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, 21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, 23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Gal 5, 1-26





Verš 1
Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
Jn 8:32 - et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ”.
Rim 6:18 - liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
1Pt 2:16 - quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
Iz 9:4 - Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis.

Verš 2
Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Sk 15:1 - Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.

Verš 6
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Mt 12:50 - Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
Jn 15:14 - Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
1Kor 7:19 - Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei.
2Kor 5:17 - Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Gal 6:15 - Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
Kol 3:11 - ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
1Sol 1:3 - memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;

Verš 7
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
Gal 3:1 - O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?

Verš 9
Modicum fermentum totam massam corrumpit.
1Kor 5:6 - Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?

Verš 10
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.
2Kor 2:3 - Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.
2Kor 8:22 - Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.

Verš 11
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.
1Kor 1:23 - nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;

Verš 12
Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
Joz 7:25 - ubi dixit Iosue: “ Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac ”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt.

Verš 13
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
1Kor 8:9 - Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
1Pt 2:16 - quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
Júd 1:4 - Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.

Verš 14
Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Rim 13:8 - Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Mk 12:31 - Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
Jak 2:8 - Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

Verš 15
Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!
2Kor 12:20 - Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint;

Verš 16
Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.
Rim 13:14 - sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
1Pt 2:11 - Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;

Verš 17
Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.
Rim 7:15 - Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.

Verš 19
Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
1Kor 3:3 - adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
Jak 3:14 - Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.

Verš 21
invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
1Kor 6:10 - neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Ef 5:5 - Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Kol 3:6 - propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
Zjv 22:15 - Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!

Verš 22
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,
Ef 5:9 - — fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —

Verš 23
mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.
1Tim 1:9 - sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,

Verš 24
Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
Rim 6:6 - hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
Rim 13:14 - sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
1Pt 2:11 - Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;

Gal 5,1 - Návrat k Mojžišovmu zákonu by znamenal odmietnuť slobodu, ktorú priniesol Kristus.

Gal 5,2-8 - Z týchto veršov vyplýva, že židovčiaci votrelci žiadali aj od kresťanov obrátených z pohanstva, aby sa dali obrezať. Kto očakáva ospravedlnenie od obriezky a od zákona, ten robí Kristovo vykupiteľské dielo zbytočným.

Gal 5,9 - 1 Kor 5, 6.

Gal 5,11 - Ak by Pavol hlásal nevyhnutnosť obriezky, to by znamenalo, že Kristova smrť na kríži, ktorá je pre Židov pohoršením, nemala účinok.

Gal 5,13 - Sloboda je niečo iné ako neviazanosť.

Gal 5,14 - Lv 19, 18.

Gal 5,16-25 - Duch tu znamená buď samého Ducha Svätého, alebo človeka preniknutého jeho milosťou, darmi, teda duchovného človeka. "Telo" je telesný človek, preniknutý telesnými, pozemskými túžbami.