výhody registrácie

List Galaťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Gal 2, 1-21

1 Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito; 2 ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. 3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi. 4 Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; 5 quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. 6 Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt, 7 sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis 8 — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes — 9 et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; 10 tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. 11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. 12 Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. 13 Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione. 14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ”. 15 Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores, 16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. 17 Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! 18 Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo. 19 Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci; 20 vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. 21 Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.

Gal 2, 1-21





Verš 1
Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito;
Sk 15:2 - Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.

Verš 2
ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
Sk 19:21 - His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “ Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ”.

Verš 3
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.
Sk 16:3 - Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
1Kor 9:21 - his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;

Verš 4
Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;
Sk 15:24 - Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,

Verš 6
Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Dt 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Sk 10:34 - Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Rim 2:11 - Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,

Verš 8
— qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Sk 13:2 - Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
Sk 22:21 - Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
Gal 1:16 - ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine
Ef 3:8 - Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi

Verš 10
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Sk 11:30 - quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.
Sk 24:17 - Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;
Rim 15:25 - Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
1Kor 16:1 - De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
2Kor 8:1 - Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae,
2Kor 9:1 - Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;

Verš 14
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “ Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ”.
Sk 10:28 - dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;

Verš 16
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Sk 13:38 - Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Rim 3:28 - Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Rim 8:3 - Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
Heb 7:18 - Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
Rim 3:20 - quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
Gal 3:11 - Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;

Verš 19
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
Rim 7:4 - Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
Rim 14:7 - Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
2Kor 5:15 - et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
1Sol 5:10 - qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
1Pt 4:2 - ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Verš 20
vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
Gal 1:4 - qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.

Verš 21
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.
Heb 7:11 - Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?

Gal 2,1-9 - Porov. Sk 15. Pavol navštevuje materskú cirkev v Jeruzaleme na základe Božieho vnuknutia. Bolo to roku 49–50, keď sa konal v Jeruzaleme apoštolský snem. Pavol učil, že pohania, ktorí sa obrátili na kresťanstvo, nemusia zachovávať židovské predpisy. Napriek naliehaniu židovčiacich (v. 4) nechce dať obrezať svojho spolupracovníka Títa (v. 3), ktorý bol obrátencom z pohanstva.

Gal 2,10 - Pomoc poskytnutá chudobným v Jeruzaleme zo strany spoločenstiev obrátených z pohanstva bola svedectvom bratského spoločenstva kresťanov (porov. 2 Kor, 8, 1–15).

Gal 2,11-15 - Dátum a okolnosti stretnutia sú neznáme. Peter osobne prijal do Cirkvi prvého pohana bez toho, že by ho bol podrobil židovskému zákonu (Sk 15, 7 n.). V Antiochii sa však oddeľoval od pohanov, keď ta prišli kresťania zo židovstva, aby ich nepodráždil. Takéto počínanie mohlo byť pre Petrovu autoritu nebezpečné. Peter uznal svoju chybu a tým vlastne schválil Pavlovo počínanie. Pavlove výroky nenaštrbujú Petrovo prvenstvo medzi apoštolmi ani jeho apoštolskú neomylnosť. Týkajú sa jeho osobného správania pri tej príležitosti.

Gal 2,16 - Ž 143, 2.

Gal 2,17 - Túto ťažkú vetu možno chápať takto: Keby Zákon ešte platil, Pavol a Židia, čo sa stali kresťanmi, by boli hriešnici, ako sú nimi pohania. To však by znamenalo, že prijať Krista by bol hriech, a to je absurdné.

Gal 2,19 - Tento verš možno vysvetľovať dvojako: že Pavol skrze nový zákon evanjelia (Rim 8, 2) zomrel pre Mojžišov zákon, alebo že v mene Mojžišovho zákona Kristus bol odsúdený na smrť (3, 13), ktorá však znamenala oslobodenie od Zákona a život pre Boha (porov. Rim 7, 4; 6, 6; 8, 3–4).