výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 8, 1-24

1 Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, 2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; 3 quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, 6 ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam. 7 Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. 8 Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; 9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. 10 Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore; 11 nunc vero et facto perficite, ut, quemadmodum promptus est animus velle, ita sit et perficere ex eo, quod habetis. 12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet. 13 Non enim, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio; sed ex aequalitate 14 in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestram inopiam suppleat, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: 15 “ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”. 16 Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17 quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 19 — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — 20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis; 21 providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. 23 Sive pro Tito, est socius meus et in vos adiutor; sive fratres nostri, apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 24 Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae et nostrae gloriationis pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

2Kor 8, 1-24





Verš 9
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
Lk 9:58 - Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.

Verš 4
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
Sk 11:29 - Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
Rim 15:26 - probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
1Kor 16:2 - Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
2Kor 9:1 - Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;

Verš 21
providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;

Verš 12
Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.
Mt 12:43 - Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
Lk 21:3 - et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.
Prís 3:28 - Ne dicas amico tuo: “ Vade et revertere, cras dabo tibi ”, cum statim possis dare.
1Pt 4:10 - unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.

Verš 15
“ Qui multum, non abundavit; et, qui modicum, non minoravit ”.
Ex 16:18 - Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.

2Kor 8,4 - Ide o zbierku pre veriacich v Jeruzaleme (porov. Rim 15, 26).

2Kor 8,6 - Zbierkou medzi Korinťanmi poveril Títa.

2Kor 8,9 - Pravým vzorom štedrosti je Kristus. Vtelením sa stal pre nás chudobným a smrťou na kríži nás urobil bohatými (porov. Flp 2, 5–11).

2Kor 8,15 - Ex 16, 18; je to narážka na zbieranie manny.

2Kor 8,18 - Spomínaný brat je pravdepodobne sv. Lukáš, evanjelista.

2Kor 8,20 - Pavol to robí preto, aby ho nemohli obviniť zo zneužívania zbierky.

2Kor 8,22 - Nevie sa, kto bol ten brat.