výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 7, 1-16

1 Has igitur habentes promissio nes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. 2 Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. 3 Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. 4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. 5 Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores. 6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi; 7 non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. 8 Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit — 9 nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. 10 Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur. 11 Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. 12 Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. 13 Ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis; 14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. 15 Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum. 16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.

2Kor 7, 1-16





Verš 10
Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
2Sam 12:13 - Et dixit David ad Nathan: “ Peccavi Domino ”. Dixitque Nathan ad David: “ Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris.
Mt 26:75 - et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.
Lk 18:13 - Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”.

Verš 3
Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
2Kor 6:11 - Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.

Verš 4
Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
Mt 5:12 - Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Sk 5:41 - Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
Flp 2:17 - Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,

Verš 5
Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
Sk 16:19 - Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes;
Sk 16:23 - et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;

Verš 6
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;
2Kor 1:4 - qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;

2Kor 7,5 - Porov. Sk 20, 1; "zvonka boje, vnútri úzkosti" – myslí tu na ťažkosti, ktoré mu spôsobovali ľudia, a na úzkosti, ktoré nosil vo svojom srdci.

2Kor 7,6 - Porov. 2, 13; Pavol sa stretol s Títom, ktorý sa vracal z Korintu a niesol dobré zvesti o Korinťanoch.

2Kor 7,8 - Je tu reč o liste, ktorý poslal po Títovi a ktorý sa nám nezachoval. Porov. 2, 3. Pavol neľutuje, že napísal prísny list, lebo ich priviedol k pokániu.

2Kor 7,11 - Pavol tu rozvádza, k čomu ich priviedlo pokánie a zármutok nad urážkou spôsobenou istým kresťanom (porov. 2, 5–8).