výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 11, 1-33

1 Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me! 2 Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 3 Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum. 4 Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini. 5 Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis; 6 nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos. 7 Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis? 8 Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum 9 et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. 10 Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. 11 Quare? Quia non diligo vos? Deus scit! 12 Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis; 15 non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum. 16 Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. 17 Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis. 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes; 20 sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. 22 Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. 23 Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, 25 ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; 26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; 27 in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate; 28 praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. 29 Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? 30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. 31 Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. 32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.

2Kor 11, 1-33





Verš 32
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet;
Sk 9:24 - notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;

Verš 2
Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Lv 21:13 - Virginem ducet uxorem;

Verš 3
Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
Gn 3:4 - Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini!
Jn 8:44 - Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.

Verš 4
Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.
Gal 1:8 - Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit!

Verš 7
Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?
1Kor 9:12 - Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.

Verš 9
et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Sk 20:33 - Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
2Kor 12:13 - Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
1Sol 2:9 - Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
2Sol 3:8 - neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
Flp 4:15 - Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;

Verš 18
Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
2Kor 10:13 - Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
2Kor 12:5 - Pro eiusmodi gloriabor; pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.

Verš 21
Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.
Flp 3:4 - quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis:

Verš 22
Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.
Sk 22:3 - “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.

Verš 23
Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
1Kor 15:10 - gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.
Sk 9:16 - ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ”.
Sk 21:11 - is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ”.
2Kor 6:4 - sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

Verš 24
a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,
Dt 25:3 - ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.

Verš 25
ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
Sk 16:22 - Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi
Sk 14:19 - Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.
Sk 27:9 - Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus
Sk 27:41 - Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.

Verš 28
praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
Sk 20:18 - Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,

Verš 29
Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
1Kor 8:13 - Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.

Verš 31
Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,

2Kor 11,1 - Pavol je prinútený okolnosťami brániť sa proti nespravodlivým obvineniam protivníkov. Robí to tým, že poukazuje na svoju veľkosť. A to nazýva "nerozumnosťou".

2Kor 11,2 - Vzťah korintskej cirkvi ku Kristovi predstavuje Pavol ako vzťah ženícha a nevesty. Tento obraz je v Starom zákone dosť častý (porov. napr. Iz 62, 4–5).

2Kor 11,2 - Mimoriadny zážitok, o ktorom hovorí Pavol v tretej osobe, odohral sa 14 rokov pred napísaním listu, teda asi roku 43, a je iný ako videnie, ktoré mal niekoľko rokov predtým na ceste do Damasku. Podľa vtedajšej predstavy tretie nebo bolo sídlom Boha, kým prvým nebom bola zemská atmosféra, druhým nebo hviezd.

2Kor 11,5 - "Veľkými apoštolmi" tu nazýva Pavol ironicky pravdepodobne svojich židovčiacich protivníkov. Sú to "falošní apoštoli" (v. 13).

2Kor 11,7 - "Osteň" je bližšie neurčené utrpenie. Mohla to byť dajaká chronická choroba (porov. Gal 4, 14–15), alebo prenasledovanie zo strany Židov (porov. Rim 9, 3).

2Kor 11,8 - Olupovaním nazýva Pavol to, čo prijímal od iných cirkví, len aby mohol slúžiť Korinťanom a nebol im na ťarchu.

2Kor 11,9 - Pavol sa živil prácou svojich rúk (porov. Sk 18, 3) a podporu prijal jedine z Macedónska (porov. Flp 4, 15).

2Kor 11,11 - Azda námietka Pavlových protivníkov.

2Kor 11,16 - Ide o námietky jeho protivníkov.

2Kor 11,20 - Pavol im pripomína zneužívania, ktorých sa dopúšťali tzv. apoštoli.

2Kor 11,23 - Pavol sa chváli utrpeniami, ktoré znášal pre evanjelium. Jeho protivníci sa tiež vychvaľovali, hoci na to nemali dôvod.

2Kor 11,24 - Podľa Dt 25, 3 sa počet úderov pri bičovaní nesmel prekročiť, a preto z opatrnosti dávali o jeden úder menej.

2Kor 11,32 - Aretas IV. (9 pred Kr. – 40 po Kr.) bol nabatejským kráľom; tesť Herodesa Antipasa.

2Kor 11,33 - Porov. Sk 9, 23–25.