výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 9, 1-27

1 Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino? 2 Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. 3 Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? 5 Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? 6 Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi? 7 Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat? 8 Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? 9 Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo? 10 An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. 11 Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? 12 Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. 13 Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur? 14 Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero! 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. 18 Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. 20 Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; 21 his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; 22 factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. 23 Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. 24 Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. 25 Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. 26 Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans; 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

1Kor 9, 1-27





Verš 1
Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?
Sk 9:3 - Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo,
Sk 9:17 - Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “ Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ”.
Sk 22:14 - At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
Sk 22:18 - et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.
Sk 23:11 - Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.
1Kor 15:8 - novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
2Kor 12:2 - Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.
1Kor 4:15 - nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.

Verš 4
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
1Kor 9:14 - Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
1Sol 2:6 - nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis;
2Sol 3:9 - non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

Verš 5
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas?
Mt 8:14 - Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;

Verš 7
Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?
2Kor 10:4 - — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes
1Kor 3:6 - Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
Jn 21:15 - Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis me plus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce agnos meos ”.
1Pt 5:2 - Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,

Verš 9
Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
1Tim 5:18 - dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.

Verš 11
Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
Rim 15:27 - Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
Gal 6:6 - Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Verš 12
Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.
Sk 20:33 - Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
2Kor 12:13 - Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.

Verš 13
Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?
Dt 18:1 - Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent

Verš 14
Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
Lv 19:13 - Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
Dt 24:14 - Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas,
Dt 25:4 - Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
Mt 10:10 - non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo.
Lk 10:7 - In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
1Tim 5:18 - dicit enim Scriptura: “ Non infrenabis os bovi trituranti ” et: “ Dignus operarius mercede sua ”.

Verš 16
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!
Rim 1:14 - Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.

Verš 20
Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem;
Sk 16:3 - Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
Sk 18:18 - Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.
Sk 21:23 - Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se;

Verš 21
his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;
Gal 2:3 - Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.

Verš 22
factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
Rim 15:1 - Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
1Kor 10:33 - sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
Gal 6:1 - Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Verš 24
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.
Gal 2:2 - ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
Gal 5:7 - Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
Flp 2:16 - verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
2Tim 4:7 - Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;
Heb 6:18 - ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;

Verš 25
Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
2Tim 2:4 - Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
2Tim 4:8 - in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
1Pt 1:4 - in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos,
1Pt 5:4 - Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.

1Kor 9,1 - Na to, aby niekto mohol byť apoštolom, sa žiadalo, aby videl Ježiša. Porov. Sk 1, 21 n; 9, 17; 1 Kor 15, 8.

1Kor 9,5 - Žena – kresťanka, ktorá sa starala o materiálne potreby apoštola.

1Kor 9,9 - Dt 25, 4.

1Kor 9,25-27 - Výrazy tejto časti sú vypožičané zo športového slovníka tých čias. Pri Korinte sa konávali športové hry, a preto použitý obraz bol Korinťanom blízky.