výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 5, 1-42

1 Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum 2 et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus: “ Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri? 4 Nonne manens tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo! ”. 5 Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. 6 Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt. 7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quod factum fuerat, introivit. 8 Respondit autem ei Petrus: “ Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? ”. At illa dixit: “ Etiam, tanti ”. 9 Petrus autem ad eam: “ Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te ”. 10 Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. 12 Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed magnificabat eos populus; 14 magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum, 15 ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum. 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes. 17 Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo 18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit: 20 “ Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius ”. 21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi. 22 Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in carcere; reversi autem nuntiaverunt 23 dicentes: “ Carcerem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus neminem invenimus! ”. 24 Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. 25 Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “ Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et docentes populum ”. 26 Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum 28 dicens: “ Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius ”. 29 Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deo magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; 31 hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. 32 Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ”. 33 Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos. 34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri 35 dixitque ad illos: “ Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36 Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. 37 Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt. 38 Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur; 39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! ”. Consenserunt autem illi 40 et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati; 42 et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum, Iesum.

Sk 5, 1-42





Verš 32
Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi ”.
Jn 15:27 - sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.

Verš 36
Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.
Sk 21:38 - Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ”.

Verš 38
Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;
Prís 21:30 - Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Iz 8:10 - Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus.
Mt 15:13 - At ille respondens ait: “ Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.

Verš 39
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! ”. Consenserunt autem illi
Sk 9:5 - Qui dixit: “ Quis es, Domine? ”. Et ille: “ Ego sum Iesus, quem tu persequeris!
Sk 23:9 - Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribae quidam partis pharisaeorum pugnabant dicentes: “ Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus ”;

Verš 41
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
Mt 5:12 - Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.

Verš 12
Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Sk 2:43 - Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.

Verš 16
Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur omnes.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Sk 8:7 - ex multis enim eorum, qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Sk 16:18 - Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
Sk 19:12 - ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicinctia, et recederent ab eis languores, et spiritus nequam egrederentur.

Verš 19
Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:
Sk 12:7 - Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
Sk 16:26 - subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.

Verš 26
Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur.
Mt 21:26 - si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.
Sk 4:21 - At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;

Verš 28
dicens: “ Nonne praecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius ”.
Sk 4:18 - Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.

Verš 29
Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
Sk 4:19 - Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;

Verš 30
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno;
Sk 3:15 - ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Dt 21:23 - non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
Sk 10:39 - Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
Sk 13:29 - cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
1Pt 2:24 - qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.

Verš 31
hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.
Sk 2:33 - Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Sk 3:15 - ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Flp 2:9 - Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,

Sk 5,28 - "Chcete na nás uvaliť krv toho človeka", t. j. chcete nás urobiť zodpovednými za Ježišovu smrť (porov. Mt 27, 25).

Sk 5,34 - Gamaliel, syn Šimona a vnuk Hilela, učiteľ Šavla (Sk 22, 3), bol príslušníkom farizejskej strany. Bol mužom rozvahy a spravodlivého úsudku.

Sk 5,36-37 - Gamaliel spomína dvoch vzbúrencov z nedávnej minulosti, Teudasa a Júdu, ktorí sa vzbúrili na konci kraľovania Herodesa Veľkého (roku 4 po Kr.) alebo krátko po jeho smrti.