výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 8, 1-59

1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2 Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4 et dicunt ei: “ Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ”. 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “ Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ”; 8 et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: “ Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ”. 11 Quae dixit: “ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ”. 12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”. 13 Dixerunt ergo ei pharisaei: “ Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum ”. 14 Respondit Iesus et dixit eis: “ Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam. 16 Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater. 17 Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”. 19 Dicebant ergo ei: “ Ubi est Pater tuus? ”. Respondit Iesus: “ Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ”. 20 Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius. 21 Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”. 22 Dicebant ergo Iudaei: “ Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: “Quo ego vado, vos non potestis venire”? ”. 23 Et dicebat eis: “ Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ”. 25 Dicebant ergo ei: “ Tu quis es? ”. Dixit eis Iesus: “ In principio: id quod et loquor vobis! 26 Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”. 27 Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29 Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ”. 30 Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. 31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: “ Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ”. 33 Responderunt ei: “ Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”? ”. 34 Respondit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. 36 Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38 Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ”. 39 Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. 40 Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri ”. Dixerunt itaque ei: “ Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ”. 42 Dixit eis Iesus: “ Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45 Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47 Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ”. 48 Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”. 49 Respondit Iesus: “ Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. 50 Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ”. 52 Dixerunt ergo ei Iudaei: “ Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”. 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ”. 54 Respondit Iesus: “ Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: “Deus noster est!”, 55 et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ”. 57 Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “ Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? ”. 58 Dixit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ”. 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

Jn 8, 1-59





Verš 5
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ”.
Lv 20:10 - Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
Dt 22:22 - Si inventus fuerit vir dormiens cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et auferes malum de Israel.

Verš 7
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “ Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ”;
Dt 17:7 - Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.

Verš 11
Quae dixit: “ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ”.
Jn 5:14 - Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.

Verš 12
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Iz 42:16 - Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos ”.
Jn 1:9 - Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
Jn 9:5 - Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Jn 12:35 - Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

Verš 14
Respondit Iesus et dixit eis: “ Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Jn 5:31 - Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;

Verš 17
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
Nm 35:30 - Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
Dt 17:6 - In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
Dt 19:15 - Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
Mt 18:16 - si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
2Kor 13:1 - Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Heb 10:28 - Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

Verš 18
Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Jn 1:33 - et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
Jn 5:37 - et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.

Verš 19
Dicebant ergo ei: “ Ubi est Pater tuus? ”. Respondit Iesus: “ Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ”.
Jn 16:3 - Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Jn 14:9 - Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?

Verš 20
Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
Jn 7:30 - Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.

Verš 21
Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”.
Jn 7:34 - Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
Jn 13:33 - Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.

Verš 23
Et dicebat eis: “ Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Jn 3:31 - Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;

Verš 24
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ”.
Jn 8:21 - Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”.

Verš 26
Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”.
Jn 7:28 - Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
Rim 3:4 - Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
Jn 15:15 - Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.

Verš 28
Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Nm 21:9 - Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
2Kr 18:4 - Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan.
Jn 3:14 - Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
Jn 12:32 - et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.
Jn 3:11 - Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.

Verš 29
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ”.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 16:32 - Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.

Verš 30
Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
Jn 7:31 - De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”.

Verš 32
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ”.
Rim 6:18 - liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
Gal 5:1 - Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.
1Pt 2:16 - quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.

Verš 33
Responderunt ei: “ Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”? ”.
Mt 3:9 - et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.

Verš 34
Respondit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
Rim 6:20 - Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.
2Pt 2:19 - libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis; a quo enim quis superatus est, huius servus est.

Verš 36
Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Rim 8:2 - lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.

Verš 38
Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ”.
Jn 3:11 - Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.

Verš 39
Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
Rim 2:28 - Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.

Verš 40
Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit.
Jn 17:17 - Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.

Verš 42
Dixit eis Iesus: “ Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
Jn 5:43 - Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Jn 7:29 - Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.

Verš 44
Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
1Jn 3:8 - qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
Gn 3:1 - Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: “Verene praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi?”.
2Kor 11:3 - Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.
1Jn 3:8 - qui facit peccatum, ex Diabolo est, quoniam a principio Diabolus peccat. Propter hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli.
Júd 1:6 - angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.

Verš 47
Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ”.
Jn 6:37 - Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,
Jn 10:26 - Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
1Jn 4:6 - Nos ex Deo sumus. Qui cognoscit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos. Ex hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.

Verš 48
Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.
Jn 7:20 - Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
Jn 10:20 - Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.

Verš 49
Respondit Iesus: “ Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me.
Jn 7:18 - Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

Verš 51
Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ”.
Jn 5:24 - Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Jn 11:25 - Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;

Verš 53
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ”.
Heb 11:13 - Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;

Verš 56
Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ”.
Gn 17:17 - Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
Lk 10:24 - Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.
Heb 11:13 - Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;

Verš 59
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Lk 4:29 - et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
Jn 10:31 - Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
Jn 10:39 - Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
Jn 11:8 - Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.

Jn 8,1-11 - Táto stať sa v niektorých gréckych rukopisoch nachádza na inom mieste (po Jn 21, 25; po Lk 21, 38), v iných úplne chýba, takže nie je isté, či ju napísal Ján, alebo niektorý z jeho učeníkov. Podľa štýlu sa možno domnievať, že ide o text sv. Lukáša. Je však isté, že je to kánonická, teda inšpirovaná a historická časť Svätého písma.

Jn 8,2 - Podľa vtedajšej rozšírenej mienky každé nešťastie bolo Božím trestom za hriechy. Na to, že Boh aj dobrého človeka môže skúšať a utrpením zdokonaľovať (Jób), sa nemyslelo.

Jn 8,4 - Ježišov život je ako pracovný deň.

Jn 8,5 - Lv 20, 10; Dt 22, 22-24.

Jn 8,5 - Nasledujúcim zázrakom Pán ukázal, že má moc dávať ľuďom prirodzené svetlo očí. Takto zároveň dokázal, že má moc dávať im svetlo Božej pravdy.

Jn 8,7 - Rybník Siloe (hebr. Šiloach - Poslaný; znamená aj "stok" vody, vodovod) bola hať na južnom svahu sionského kopca. Voda doň prichádzala z prameňa Gichon dlhým podzemným kanálom, ktorý dal vykopať ešte kráľ Ezechiáš (okolo r. 700 pred Kristom).

Jn 8,8 - Zmysel tohto gesta je nejasný.

Jn 8,12 - Dvojica pojmov "svetlotma" charakterizuje dva protichodné svety: svet dobra a svet zla. Svetlo je symbolom života, radosti a šťastia, tma zasa symbolom smrti, nešťastia.

Jn 8,13 - Podľa Dt 17, 6; 19, 15 svedectvo bolo právoplatné len vtedy, keď ho dosvedčili dvaja alebo traja svedkovia. Ježiša ako Božieho Syna tento zákon nezaväzoval, ale predsa mu urobil zadosť, lebo nielen on sám, ale aj Otec svedčil o ňom, keď mu dal moc robiť zázraky.

Jn 8,17 - Dt 17, 6; 19, 15.

Jn 8,21 - Stav neveriacich Židov je beznádejný, lebo sa prehrešujú proti pravde (vv. 40. 45 a n.), a to je hriech proti Duchu Svätému (porov. Mt 12, 31; Jn 7, 34).

Jn 8,24 - "Ja Som" je Božie meno zjavené Mojžišovi (Ex 3, 14). Ježiš vzťahuje na seba toto nevýslovné Božie meno "Ja som", ktoré Boh zjavil Mojžišovi v horiacom kríku.

Jn 8,24 - "Vzdaj Bohu slávu" - biblická formula na prísahu, že sa povie pravda a napraví urážka spáchaná voči Božej velebnosti.

Jn 8,25 - Text je veľmi ťažký. Iní prekladajú: "Vlastne, načo vám vôbec hovoriť?"

Jn 8,28 - V Starom zákone formula "poznáte, že Ja Som" potvrdzuje Božiu moc alebo oznamuje osobitný zásah Jahveho. Tu sa oznamuje Ježišovo oslávenie, "povýšenie" na kríž.

Jn 8,34 - Otrok hriechu.

Jn 8,39 - Židia už nie sú Abrahámove deti, pretože neveria; sú len telesnými potomkami Abraháma.

Jn 8,41 - "Smilstvo" znamená u prorokov nevernosť voči Bohu.

Jn 8,43 - Sú pod vplyvom diabla, nepriateľa pravdy.

Jn 8,56 - Abrahám sa zaradoval, keď mu Boh prisľúbil, že z jeho pokolenia sa narodí Mesiáš (porov. Gn 12, 2 a nasl.; 18, 18; 22, 16-18). Pravda, nejako mohol dostať aj priame videnie o mesiášskom období.