výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 20, 1-31

1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. 2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”. 3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; 5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita 7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. 9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. 11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13 Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”. 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. 15 Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”. 16 Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister C. 17 Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei. 19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”. 22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum. 23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”. 24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. 25 Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”. 26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”. 27 Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”. 28 Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”. 29 Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”. 30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; 31 haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Jn 20, 1-31





Verš 1
Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
Mt 28:1 - Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
Mk 16:1 - Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Lk 24:1 - Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.

Verš 2
Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.
Jn 13:23 - Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
Jn 21:7 - Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
Jn 21:20 - Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”.

Verš 3
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
Lk 24:12 - Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.

Verš 5
et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
Jn 19:40 - Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.

Verš 7
et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Jn 11:44 - Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”.

Verš 9
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
Ž 16:10 - Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Sk 2:25 - David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
Sk 2:31 - providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Sk 13:35 - Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.

Verš 11
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum
Mt 28:1 - Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
Mk 16:5 - Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Lk 24:4 - Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

Verš 14
Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.
Mt 28:9 - Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
Mk 16:9 - Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.

Verš 17
Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”.
Ž 22:22 - Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
Mt 28:10 - Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
Heb 2:11 - Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
Jn 16:28 - Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.

Verš 18
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
Mt 28:8 - Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Mk 16:10 - Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
Lk 24:9 - et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.

Verš 19
Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Mk 16:14 - Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Lk 24:36 - Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 20
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Jn 16:22 - Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.

Verš 21
Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
Mt 28:19 - Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
Mk 16:15 - Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Lk 4:18 - “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,
Jn 17:18 - Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;

Verš 23
Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
Mt 16:19 - Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis ”.
Mt 18:18 - Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.

Verš 27
Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.
1Jn 1:1 - Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae

Verš 29
Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
1Pt 1:8 - Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata,

Verš 30
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;
Jn 21:25 - Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.

Jn 20,1-10 - Mt 28, 1-8; Mk 16, 1-8; Lk 24, 1-11.Správy štyroch evanjelistov o tom, že ženy našli Ježišov hrob prázdny, sú v podstate rovnaké, ale v niektorých podrobnostiach sa líšia, lebo nie všetci svätopisci zachytili tie isté jednotlivosti. - Magdaléna, sprevádzaná aj inými ženami, išla k hrobu, aby lepšie upravila mŕtve Ježišovo telo.

Jn 20,1 - T. j. v nedeľu. Nedeľa sa takto stáva dňom Pána, najväčším sviatočným dňom kresťanov namiesto židovskej soboty, na pamiatku Kristovho vzkriesenia.

Jn 20,2 - Ten "iný učeník" je Ján.

Jn 20,5 - Učeník rešpektuje Petrovo prvenstvo.

Jn 20,9 - Napr. Ž 16, 8-11; Iz 53, 10-12 a iné.

Jn 20,11-18 - Mt 28, 9-10; Mk 6, 9-11.

Jn 20,16 - "Rabbuni" - oslovenie slávnostnejšie než Rabbi; často sa ním vyjadrovalo volanie adresované Bohu.

Jn 20,19-23 - Mk 16, 14; Lk 24, 36-43.

Jn 20,19 - Ježišovo oslávené telo už nepodliehalo zákonom hmoty, a tak zatvorené dvere neboli na prekážku. - "Pokoj vám:" bol zvyčajný vtedajší pozdrav, ale v Pánových ústach má plnší význam (porov. 14, 27; 16, 33).

Jn 20,22 - Ježišovo dýchnutie symbolizuje Ducha, ktorý je princípom nového stvorenia.

Jn 20,23 - V tomto texte sa uvádza ustanovenie sviatosti zmierenia; Pán Ježiš udeľuje apoštolom zvláštny dar Svätého Ducha a zvláštnu moc, aby mohli ľuďom odpúšťať hriechy.

Jn 20,29 - "A uverili" svedectvu apoštolov.

Jn 20,30-31 - Tieto dva verše sú vlastne záverom Jánovho evanjelia. Neskôr bola pridaná 21. hlava, aby sa doplnilo tzv. "evanjelium štyridsiatich dní" (čo Ježiš hovoril učeníkom od svojho zmŕtvychvstania do nanebovstúpenia).