výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 14, 1-31

1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum? 3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado, scitis viam ”. 5 Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ”. 6 Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. 7 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ”. 8 Dicit ei Philippus: “ Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ”. 9 Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”? 10 Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. 11 Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. 12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. 13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio; 14 si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam. 15 Si diligitis me, mandata mea servabitis; 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit. 18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. 19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis. 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. 21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”. 22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”. 23 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris. 25 Haec locutus sum vobis apud vos manens. 26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis. 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. 28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est. 29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. 30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam; 31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.

Jn 14, 1-31





Verš 3
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Jn 12:26 - Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
Jn 17:24 - Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

Verš 6
Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Heb 9:8 - hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
Jn 1:17 - quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Jn 1:4 - in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
Jn 11:25 - Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
Jn 10:9 - Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.

Verš 9
Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
Jn 10:30 - Ego et Pater unum sumus ”.

Verš 10
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 10:38 - si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 10:38 - si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 16:13 - Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
Jn 17:21 - ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
Jn 5:17 - Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.

Verš 12
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
Mt 21:21 - Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
Lk 17:6 - Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
Sk 5:12 - Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Sk 19:11 - Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli,

Verš 13
Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 15:7 - Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.

Verš 15
Si diligitis me, mandata mea servabitis;
Jn 14:21 - Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
Jn 14:23 - Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
Jn 15:10 - Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
1Jn 5:3 - Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt,

Verš 18
Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
Mt 28:20 - docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.

Verš 24
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 16:13 - Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.

Verš 26
Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Lk 24:49 - Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
Jn 15:26 - Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Jn 16:7 - Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Jn 16:13 - Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.

Verš 27
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Flp 4:7 - Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.

Verš 28
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
Jn 14:3 - Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.

Verš 29
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Jn 13:19 - Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
Jn 16:4 - Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.

Verš 30
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
Jn 12:31 - Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
Jn 16:11 - de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
Ef 2:2 - in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;

Verš 31
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Jn 10:18 - Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.
Heb 10:5 - Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;

Jn 14,1-14 - Prvá časť rozlúčkovej reči. Obsahuje potešujúcu myšlienku, že sa nelúči od apoštolov naveky.

Jn 14,15-17 - Druhá potešujúca myšlienka v Ježišovej rozlúčkovej reči je prisľúbenie Ducha Svätého. "Tešiteľ" (gr. parákletos) má viacej významov: obranca, zástanca, pomocník, obhajca.

Jn 14,18-26 - Tretia potešujúca myšlienka pre učeníkov a pre celú Cirkev je mystické zjednotenie s Kristom. Život a osud učeníkov i Cirkvi je tajomným a nadprirodzeným spôsobom zrastený s Ježišom. Veď celá Cirkev je Kristovo tajomné telo.

Jn 14,28 - Ježiš ako človek je menší od Otca.