výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 11, 1-57

1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. 3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”. 4 Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”. 5 Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; 7 deinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”. 8 Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”. 9 Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; 10 si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”. 11 Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”. 12 Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”. 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est, 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”. 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”. 17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”. 23 Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”. 24 Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”. 25 Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; 26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”. 27 Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”. 28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”. 29 Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”. 33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum 34 et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”. 35 Lacrimatus est Iesus. 36 Dicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”. 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”. 38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”. 40 Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ”. 41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”. 43 Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”. 44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”. 45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”. 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam 50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”. 51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis. 55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56 Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”. 57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

Jn 11, 1-57





Verš 2
Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
Mt 26:6 - Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Mk 14:3 - Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
Lk 7:37 - Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
Jn 12:3 - Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.

Verš 35
Lacrimatus est Iesus.
Lk 19:41 - Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam

Verš 4
Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”.
Jn 11:40 - Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ”.
Jn 9:13 - Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.

Verš 37
Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”.
Jn 9:6 - Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius

Verš 8
Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.
Jn 8:59 - Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Jn 10:31 - Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.

Verš 42
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”.
Jn 12:30 - Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos.

Verš 11
Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.
Mt 9:24 - dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum.
Mk 5:39 - et ingressus ait eis: “ Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ”.
Lk 8:52 - Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”.

Verš 44
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”.
Jn 20:7 - et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

Verš 47
Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Ž 2:2 - Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
Mt 26:3 - Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
Mk 14:1 - Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Lk 22:2 - Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
Sk 4:27 - Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Jn 12:19 - Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.

Verš 56
Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”.
Jn 7:11 - Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”.

Verš 50
nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”.
Jn 18:14 - Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”.

Verš 52
et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
Ef 2:14 - Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,

Verš 24
Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”.
Dan 12:2 - Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
Lk 14:14 - et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”.
Jn 5:29 - et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Verš 25
Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
Jn 1:4 - in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
Jn 5:24 - Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Jn 14:6 - Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Jn 6:47 - Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
1Jn 5:10 - Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

Verš 26
et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”.
Jn 6:51 - Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ”.

Verš 27
Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.
Mt 16:16 - Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
Mk 8:29 - Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.
Lk 9:20 - Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
Jn 6:69 - et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.

Jn 11,4 - Choroba Lazára bola skutočne smrteľná. Lazár naozaj zomrel. Jeho smrť však bola pre Krista príležitosťou, aby ukázal, že on je Pánom aj nad smrťou.

Jn 11,9 - Ježiš hovorí obrazne: Nič zlé sa mu nemôže stať pred tou hodinou, ktorú mu určil Otec. Deň od východu slnka až po západ sa delí približne na dvanásť hodín. Kto v tomto čase kráča, ide bezpečne, lebo vidí nebezpečenstvá a prekážky, ktorým sa vyhne. Inak je to s tým, kto kráča v noci.

Jn 11,11 - Vzkriesiť mŕtveho je pre Ježiša ako zobudiť spiaceho. Preto nazýva smrť spánkom.

Jn 11,18 - Betánia bola vzdialená od Jeruzalema asi 3 km na ceste smerom do Jericha a nachádzala sa na východnom úpätí Olivovej hory. 1 stadion = asi 186 metrov.

Jn 11,25 - Ježiš je Pánom života. On udeľuje človeku taký život, ktorému ani smrť nemôže uškodiť.

Jn 11,35 - Hoci Ján vo svojom evanjeliu dokazuje, že Ježiš je pravý Boh, predsa na prípadoch, ako je tento, keď aj plače, ukazuje, že je aj opravdivým človekom.

Jn 11,47 - Ježišovi nepriatelia museli uznať, že Ježiš koná znamenia. Namiesto toho, aby uverili v neho, preniesli celú otázku na politickú rovinu. Báli sa, že všetci pôjdu za ním a Rimania nebudú trpieť túto "vzburu". Preto sa rozhodli, že ho zabijú. - "Miesto" čiže Jeruzalem alebo celú krajinu, alebo, čo je najpravdepodobnejšie: Sväté miesto - chrám.

Jn 11,51 - Kajfáš ani netušil, akú prorockú pravdu povedal. Bol veľkňazom, a hoci bol nehodný, Boh ho použil ako tlmočníka svojich úmyslov.

Jn 11,54 - Efraim, dnešné el Taijibe, vzdušnou čiarou asi 20 km na sever od Jeruzalema.