výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 24, 1-53

1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. 2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7 dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”. 8 Et recordatae sunt verborum eius 9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; 16 oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes. 18 Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”. 19 Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. 21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. 22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”. 25 Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae! 26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”. 27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. 29 Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. 32 Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”. 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, 34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”. 35 Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”. 37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra? 39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”. 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”. 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi. 43 Et sumens, coram eis manducavit. 44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”. 45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. 46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. 48 Vos estis testes horum. 49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”. 50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. 52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno 53 et erant semper in templo benedicentes Deum.

Lk 24, 1-53





Verš 1
Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
Mt 28:1 - Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
Mk 16:1 - Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Jn 20:1 - Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.

Verš 6
Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 20:18 - “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:33 - “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

Verš 8
Et recordatae sunt verborum eius
Jn 2:22 - Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.

Verš 9
et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
Mt 28:8 - Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Mk 16:10 - Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;

Verš 12
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
Jn 20:3 - Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
Jn 20:6 - Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita

Verš 13
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;
Mk 16:12 - Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;

Verš 15
Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
Lk 24:36 - Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Mt 18:20 - Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ”.

Verš 19
Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Jn 4:19 - Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
Jn 6:14 - Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.

Verš 21
Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
Sk 1:6 - Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.

Verš 22
Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Mt 28:8 - Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Mk 16:10 - Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
Jn 20:18 - Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.

Verš 26
Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
Iz 50:6 - Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
Iz 53:5 - Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Heb 12:2 - aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
1Pt 1:11 - scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias;

Verš 27
Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Iz 9:5 - Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jer 33:14 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Ez 37:25 - Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Mi 7:20 - Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.

Verš 29
Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis.
Gn 19:3 - Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
Sk 16:15 - Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

Verš 34
dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 36
Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Mk 16:14 - Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Jn 20:19 - Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 41
Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”.
Jn 21:10 - Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”.

Verš 44
Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”.
Lk 24:6 - Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 20:18 - “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:33 - “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

Verš 46
Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Sk 17:3 - adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “ Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ”.

Verš 47
et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
Sk 13:38 - Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
1Jn 2:12 - Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.

Verš 49
Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
Jn 14:26 - Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Jn 15:26 - Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Jn 16:7 - Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Sk 1:4 - Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
Sk 1:4 - Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,

Verš 50
Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
Sk 1:12 - Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.

Verš 51
Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
Mk 16:19 - Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
Sk 1:9 - Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

Lk 24,1-12 - Mt 28, 1-8; Mk 16, 1-8; Jn 20, 1-10.

Lk 24,13 - Stadion = 186 m. 60 stadií je asi 11 km, teda dve-tri hodiny cesty pešo.

Lk 24,35 - Lk tu, zdá sa, myslí na Eucharistiu.

Lk 24,36-43 - Jn 20, 19-23.

Lk 24,40 - Lk píše najmä pre Grékov, ktorí pokladali myšlienku vzkriesenia za absurditu; preto zdôrazňuje fyzickú realitu Ježišovho vzkrieseného tela.

Lk 24,44-49 - Apoštoli budú Ježišovými svedkami po celom svete. Ale aby mohli začať svoju činnosť, musia byť vystrojení darom Ducha, "mocou z výsosti".

Lk 24,50-53 - Mt 28, 18-20; Mk 16, 19-20; Sk 1, 4 a n.

Lk 24,50 - Betánia leží na druhej strane Olivovej hory.

Lk 24,53 - Lukáš začal evanjelium v chráme a tam ho aj končí, vo velebení Boha.