výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 17, 1-36

1 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt! 2 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3 Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; 4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”. 5 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”. 6 Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, 8 et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt? 10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”. 11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe 13 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”. 14 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt? 18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”. 19 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”. 20 Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione, 21 neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”. 22 Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. 23 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini. 24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”. 37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.

Lk 17, 1-36





Verš 32
Memores estote uxoris Lot.
Gn 19:26 - Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.

Verš 1
Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala; vae autem illi, per quem veniunt!
Mt 18:7 - Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!
Mk 9:42 - Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.

Verš 34
Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur;
Mt 24:40 - Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
1Sol 4:17 - deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.

Verš 3
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi;
Lv 19:17 - Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Prís 17:10 - Plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum.
Mt 18:15 - Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;
Jak 5:19 - Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,

Verš 4
et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
Mt 18:21 - Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”.

Verš 37
Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.
Jób 39:30 - Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest ”.
Mt 24:28 - Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.

Verš 6
Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
Mt 17:20 - Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.
Mt 21:21 - Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
Mk 11:23 - Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.

Verš 33
Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Mt 10:39 - Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mt 16:25 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Mk 8:35 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
Lk 9:24 - Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
Jn 12:25 - Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.

Verš 14
Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Lv 13:2 - “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Lv 14:2 - “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,
Mt 8:4 - Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Lk 5:14 - Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.

Verš 21
neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”.
Mt 24:23 - Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
Mk 13:21 - Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.
Lk 21:7 - Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”.

Verš 23
Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini.
Mt 24:23 - Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
Mk 13:21 - Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.

Verš 25
Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 20:18 - “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:33 - “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
Lk 24:6 - Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

Verš 26
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
Gn 6:2 - videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
Gn 7:7 - Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Mt 24:37 - Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
1Pt 3:20 - qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

Verš 29
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
Gn 19:24 - Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
Dt 29:23 - Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”.
Iz 13:19 - Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Oz 11:8 - Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
Am 4:11 - “ Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram, et facti estis quasi torris raptus ab incendio; sed non redistis ad me ”, dicit Dominus.
Júd 1:7 - Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.

Lk 17,1-2 - Mt 18, 6-7; Mk 9, 42."Nie je možné" - t. j. dnešný svet je už taký…

Lk 17,3-4 - Mt 18, 15. 21-22.

Lk 17,5-6 - Mt 17, 20; 21, 21; Mk 11, 23.

Lk 17,23 - Mt 24, 23; Mk 13, 21.

Lk 17,24 - Mt 24, 27.

Lk 17,26-27 - Mt 24, 37-39.

Lk 17,31 - Mt 24, 17-18; Mk 13, 15-16.

Lk 17,33 - Mt 10, 39; Mk 8, 35.

Lk 17,34-35 - Mt 24, 40-41.

Lk 17,36 - "Dvaja budú na poli, jeden bude vzatý, druhý sa ponechá." Je to interpolácia z Mt 24, 41, preto verš Neovulgáta vynecháva.

Lk 17,37 - Mt 24, 28.Ježiš tu cituje príslovie; ako sa orly zletia na miesto, kde je mŕtvola, tak sa pri poslednom súde vyvolení zhromaždia vôkol Syna človeka.