výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 6, 1-56

1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui. 2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? 3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens. 7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; 8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, 9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. 11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”. 12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; 13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. 14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”. 15 Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”. 16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”. 17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”. 23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”. 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. 26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; 27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere 28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. 29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento. 30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. 31 Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant. 32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. 34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa. 35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa; 36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”. 37 Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”. 38 Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”. 39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum. 40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; 43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. 45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. 49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”. 51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant; 52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum. 53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. 54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. 56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Mk 6, 1-56





Verš 1
Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.
Mt 13:53 - Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Lk 4:16 - Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.

Verš 3
Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
Jn 6:42 - et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.

Verš 4
Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Mt 13:57 - Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
Lk 4:24 - Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.
Jn 4:44 - ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

Verš 5
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
Mt 13:58 - Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Verš 6
et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
Mt 9:35 - Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
Lk 13:22 - Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.

Verš 7
Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
Mt 10:1 - Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Lk 6:13 - Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
Lk 9:1 - Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,

Verš 9
sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
Sk 12:8 - Dixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”.

Verš 11
Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
Mt 10:14 - Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
Lk 9:5 - Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
Sk 13:51 - At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;
Sk 18:6 - Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.
Mt 10:15 - Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati.
Lk 10:12 - Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

Verš 13
et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
Jak 5:14 - Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.

Verš 14
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
Mt 14:1 - In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
Lk 9:7 - Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;

Verš 17
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Mt 14:3 - Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
Lk 3:19 - Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
Lk 9:9 - Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.

Verš 18
Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
Lv 18:16 - Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.
Lv 20:21 - Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.

Verš 20
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
Mt 14:5 - Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Mt 21:26 - si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.

Verš 21
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
Gn 40:20 - Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum;
Mt 14:6 - Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,

Verš 23
Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
Sdc 11:30 - Votum autem vovit Domino dicens: “ Si tradideris filios Ammon in manus meas,

Verš 27
et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
Mt 14:10 - misitque et decollavit Ioannem in carcere;

Verš 30
Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
Lk 9:10 - Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.

Verš 31
Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
Mk 3:20 - Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

Verš 32
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
Mt 14:13 - Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
Lk 9:10 - Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
Jn 6:1 - Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.

Verš 34
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
Mt 9:36 - Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Mt 14:4 - Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”.
Jer 23:1 - “Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus.
Ez 34:2 - “ Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus?
Lk 9:11 - Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.

Verš 35
Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
Mt 14:15 - Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.
Lk 9:12 - Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.
Jn 6:5 - Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.

Verš 38
Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
Mt 14:17 - Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces ”.
Lk 9:13 - Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”.
Jn 6:9 - “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ”.

Verš 41
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
Jn 17:1 - Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
1Sam 9:13 - Ingredientes urbem statim invenietis eum, antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus, donec ille veniat, quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt, qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia statim reperietis eum ”.

Verš 45
Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
Mt 14:22 - Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Jn 6:17 - et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus.

Verš 46
Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Mt 14:23 - Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
Lk 6:12 - Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.

Verš 47
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
Mt 14:23 - Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
Jn 6:16 - Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare

Verš 53
Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
Mt 14:34 - Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.

Mk 6,1-6 - Mt 13, 53-58; Lk 4, 16-30.

Mk 6,3 - Pozri poznámku k Mt 12, 46.

Mk 6,5 - Pozri poznámku k Mt 13, 58.

Mk 6,7-13 - Mt 10, 1. 5-15; Lk 9, 1-6.

Mk 6,8-9 - Napriek niektorým rozdielom v porovnaní s Mt 10, 10 obsah je ten istý. Mať na cestu iba palicu je práve toľká chudoba, ako ju ani nemať. Apoštol musí byť odpútaný od všetkého. Ježiš ich zveruje Božej prozreteľnosti. Východná pohostinnosť im zabezpečovala jedlo i bývanie, nemali to však zneužívať.

Mk 6,13 - Apoštoli mazali chorých olejom. Tridentský koncil v tom vidí predobraz sviatosti pomazania chorých. Podobne o tom hovorí aj apoštolská konštitúcia Pavla VI. Sacram Unctionem infirmorum.

Mk 6,14-29 - Mt 14, 1-12; Lk 3, 19-20; 9, 7-9.

Mk 6,30-44 - Mt 14, 13-21; Lk 9, 10-17; Jn 6, 1-13.

Mk 6,34 - Podľa paralelného textu sv. Jána (6, 4) toto zázračné rozmnoženie chlebov a rýb sa stalo pred Veľkou nocou. Bola to druhá Veľká noc Kristovho verejného účinkovania.

Mk 6,45-52 - Mt 14, 22-33; Jn 6, 16-21.

Mk 6,48 - "Nad ránom" - doslova "o štvrtej nočnej stráži" (čiže o 3. hod.) Podobne aj u Mt.

Mk 6,53-56 - Mt 14, 34-36.