výhody registrácie

Evanjelium podľa Marka

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mk 12, 1-44

1 Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 2 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; 3 qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum. 4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. 5 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. 6 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. 7 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”. 8 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. 10 Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; 11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris”? ”. 12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. 13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”. 15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”. 16 At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”. 17 Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo. 18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: 19 “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. 20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; 21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; 22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. 23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”. 24 Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? 25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. 26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? 27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”. 28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”. 29 Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est, 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. 31 Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”. 32 Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum; 33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”. 34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare. 35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? 36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. 37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat. 38 Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro 39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; 40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”. 41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. 42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. 43 Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: 44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.

Mk 12, 1-44





Verš 1
Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Mt 21:33 - Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Lk 20:9 - Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
Ž 80:8 - Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.
Iz 5:1 - Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui;
Jer 2:21 - Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae?
Jer 12:10 - Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.

Verš 35
Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
Mt 22:41 - Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
Lk 20:41 - Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?

Verš 36
Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”.
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
Sk 2:34 - Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
1Kor 15:25 - Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Heb 1:13 - Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
Heb 10:13 - de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;

Verš 38
Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
Mt 23:5 - Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,
Lk 11:43 - Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
Lk 20:46 - “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,

Verš 7
Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.
Ž 2:8 - Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Gn 37:18 - Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
Mt 26:3 - Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
Jn 11:53 - Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.

Verš 40
qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”.
Mt 23:14 -
Lk 20:47 - qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.
2Tim 3:6 - Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
Tít 1:11 - quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.

Verš 41
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
Lk 21:1 - Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2Kr 12:9 - Acquieveruntque sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec instaurare sartatecta domus.

Verš 10
Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Ž 118:22 - Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Mt 21:42 - Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
Lk 20:17 - Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”?
Sk 4:11 - Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
1Pt 2:6 - Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Verš 43
Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
2Kor 8:12 - Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.

Verš 13
Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Mt 22:15 - Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
Lk 20:20 - Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.

Verš 17
Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.
Mt 17:25 - Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.
Mt 22:21 - Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
Rim 13:7 - Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.

Verš 18
Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:
Mt 22:23 - In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Lk 20:27 - Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Sk 23:8 - Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur.

Verš 19
“ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
Dt 25:5 - Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui;

Verš 25
Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
Mt 22:30 - in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.
1Jn 3:2 - Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.

Verš 26
De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?
Ex 3:6 - Et ait: “ Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.
Mt 22:31 - De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:
Sk 7:32 - “Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
Heb 11:16 - nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.

Verš 28
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”.
Mt 22:34 - Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.
Lk 10:25 - Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “ Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.

Verš 29
Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
Dt 6:4 - Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.
Dt 10:12 - Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Lk 10:27 - Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.

Verš 31
Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jak 2:8 - Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;

Mk 12,1-12 - Mt 21, 33-46; Lk 20, 9-19.Podobenstvo o vysadení a zariadení vinice je postavené na Iz 5, 2. Prorok tu rozpráva o židovskom národe ako o Božej vinici. Takto im dáva vedieť, že v podobenstve sa hovorí o nich.

Mk 12,10-11 - Ž 118, 22-23.

Mk 12,13-17 - Mt 22, 15-22; Lk 20, 20-26.

Mk 12,16 - Pozri poznámku k 22, 21.

Mk 12,18-27 - Mt 22, 23-33; Lk 20, 27-40.

Mk 12,19 - Dt 25, 5.

Mk 12,26 - Ex 3, 6.Udalosť "o kríku" (Ex 3, 1 n.) hovorí, ako sa Boh zjavil Mojžišovi v horiacom kre.

Mk 12,28-34 - Mt 22, 34-40; Lk 10, 25-28.

Mk 12,29-30 - Dt 6, 4-5.

Mk 12,29 - V takejto forme ho uvádza iba Marek.

Mk 12,31 - Lv 19, 18.

Mk 12,35-37 - Mt 22, 41-46; Lk 20, 41-44.

Mk 12,36 - Ž 110, 1.

Mk 12,38-40 - Mt 23, 6-7; Lk 20, 45-47.

Mk 12,41-44 - Lk 21, 1-4.

Mk 12,42 - Kvadrans = malá bronzová rímska minca. Rímsky kvadrans sa rovnal štvrtine asu. As = starorímska drobná minca a peňažná jednotka.