výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 6, 1-34

1 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. 2 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; 13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; 15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. 16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam. 17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur; 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur; 21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. 22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt! 24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. 25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. 29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. 32 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. 33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis. 34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.

Mt 6, 1-34





Verš 33
Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
1Kr 3:13 - sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis.
Ž 37:25 - NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -

Verš 2
Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
Rim 12:8 - sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.

Verš 4
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Lk 14:14 - et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”.

Verš 6
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
2Kr 4:33 - ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
Sk 10:4 - At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.

Verš 7
Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.
1Kr 18:28 - Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

Verš 9
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,
Lk 11:2 - Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;

Verš 13
et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
Mt 13:19 - Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.

Verš 14
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
Mk 11:25 - Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
Kol 3:13 - supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;

Verš 15
si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
Mt 18:35 - Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.
Jak 2:13 - Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.

Verš 16
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
Iz 58:3 - “ Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti? ”. Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis.
Mt 9:14 - Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”.
Mk 2:18 - Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
Lk 5:33 - At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.

Verš 19
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
Prís 23:4 - Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce.
Heb 13:5 - Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,
Jak 5:1 - Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.

Verš 20
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
Lk 12:33 - Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
1Tim 6:19 - thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Verš 22
Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;
Lk 11:34 - Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

Verš 24
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
Lk 16:13 - Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”.

Verš 25
Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
Ž 37:5 - GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Lk 12:22 - Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Flp 4:6 - Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
1Tim 6:8 - habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
1Pt 5:7 - omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Verš 26
Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
Jób 38:41 - Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?
Ž 147:9 - Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.

Mt 6,2-18 - Farizeji pokladali almužnu, modlitbu a pôst za hlavný prejav cnosti (spravodlivosti). Zostali však iba pri vonkajšku. Pán Ježiš zdokonaľuje tieto skutky tým, že im dáva vnútorný obsah. Treba ich konať s čistým úmyslom a z lásky k Bohu. Odsudzuje tu takú nábožnosť, ktorá sa vyžíva iba vo vonkajších prejavoch.

Mt 6,9-13 - Lk 11, 2–4.

Mt 6,14-15 - Mk 11, 25; Lk 6, 37.Medzi Božím a ľudským odpúšťaním je vnútorný súvis. Iba ten môže mať nádej, že mu Boh odpustí, kto vie úprimne odpustiť každému.

Mt 6,19-23 - Lk 12, 33–34; 11, 34–35.

Mt 6,22 - Pán Ježiš tu hovorí o správnom životnom postoji. Ten hrá v živote takú úlohu, akú oko v pozemskom živote pri orientovaní sa. Svetlo je zameranie celého života na Boha, tma zasa vzdialenie sa od neho.

Mt 6,24 - Lk 16, 13.Mamona v aramejčine znamená majetok, peniaz, zisk. Zosobňuje tu tyrana, ktorý zotročuje človeka.

Mt 6,25-33 - Lk 12, 22–31.Nie je to výzva na nečinnosť, ale na plnú dôveru v Božiu prozreteľnosť. Ak nám Boh dal život, dá aj to, čo je potrebné na jeho udržiavanie. Prílišná honba za majetkom odvádza myslenie človeka od Boha, a preto je nedôstojná kresťana.