výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 23, 1-38

1 Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos 2 dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. 3 Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. 4 Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, 6 amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis 7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. 8 Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9 Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. 10 Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. 11 Qui maior est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur. 13 Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. 15 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! 16 Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. 17 Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? 18 Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. 19 Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? 20 Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; 21 et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; 22 et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum. 23 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. 24 Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! 26 Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. 27 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30 et dicitis: “Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum”! 31 Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. 37 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! 38 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! 39 Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.

Mt 23, 1-38





Verš 2
dicens: “ Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei.
Neh 8:4 - Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.

Verš 3
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt.
Dt 17:19 - et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt.
Mal 2:6 - Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
Rim 2:19 - et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,

Verš 4
Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
Iz 10:1 - Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt,
Lk 11:46 - At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
Sk 15:10 - Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?

Verš 5
Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias,
Mt 6:5 - Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
Dt 6:8 - et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,
Dt 22:12 - Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris.

Verš 6
amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis
Mk 12:38 - Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
Lk 11:43 - Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
Lk 20:46 - “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,

Verš 7
et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
Jak 3:1 - Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.

Verš 9
Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.
Mal 1:6 - Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”.

Verš 11
Qui maior est vestrum, erit minister vester.
Mt 20:26 - Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;

Verš 12
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Jób 22:29 - Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 29:23 - Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Lk 14:11 - Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Lk 18:14 - Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jak 4:6 - Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
Jak 4:10 - Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 13
Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
Lk 11:52 - Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”.

Verš 14
Mk 12:40 - qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”.
Lk 20:47 - qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.
2Tim 3:6 - Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,
Tít 1:11 - quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.

Verš 19
Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?
Ex 29:37 - Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

Verš 21
et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso;
1Kr 8:13 - Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum, firmissimum solium tuum in sempiternum ”.
2Krn 6:1 - Tunc Salomon ait: “ Dominus pollicitus est, ut habitaret in ca ligine;

Verš 22
et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.
2Krn 6:33 - tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi.
Iz 66:1 - Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
Mt 5:34 - Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
Sk 7:49 - “Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?

Verš 23
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
Lk 11:42 - Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
1Sam 15:22 - Et ait Samuel: “ Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Oz 6:6 - quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Mi 6:8 - Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Mt 9:13 - Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
Mt 12:7 - Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.

Verš 25
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!
Lk 11:39 - Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.

Verš 26
Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum.
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Verš 27
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!
Sk 23:3 - Tunc Paulus ad eum dixit: “ Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti? ”.

Verš 29
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
Lk 11:47 - Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!

Verš 31
Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
Sk 7:51 - Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
1Sol 2:15 - qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,

Verš 33
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?
Mt 3:7 - Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?

Verš 34
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem,
Lk 11:49 - Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
Mt 10:16 - Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
Lk 10:3 - Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Jn 16:2 - Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Sk 7:52 - Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis,
Mt 10:17 - Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
Sk 5:40 - et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.

Verš 35
ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
Gn 4:8 - Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
Heb 11:4 - Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
2Krn 24:21 - Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.

Verš 37
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!
Lk 13:34 - Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
Mt 21:35 - Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Ž 17:8 - Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me
Ž 91:4 - Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius.

Verš 38
Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!
Ž 69:25 - Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
Iz 1:7 - Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Jer 7:34 - Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ”.
Mi 3:12 - Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Sk 1:20 - Scriptum est enim in libro Psalmorum: “Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”.

Verš 39
Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: "Benedictus, qui venit in nomine Dominil" ”.
Ž 118:26 - Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.

Mt 23,1-12 - Mk 12, 38–40; Lk 20, 45–47.

Mt 23,4 - Židovskí zákonníci patrili väčšinou do strany farizejov. Keďže sa vydávali za opatrovníkov ústneho podania (porov. Mt 15, 2), vymýšľali rozličné predpisy, ktoré sa vzťahovali na všetky životné situácie až do najmenších podrobností. Množstvo podrobných predpisov znamenalo temer neznesiteľné a nesplniteľné bremeno, ktoré ustavične prekážalo ľuďom povzniesť sa k Bohu.

Mt 23,5 - Modlitebné remienky (tefillín, gr. fylaktéria) mali na konci pripevnené malé kožené schránky v tvare kocky, v ktorých boli pergamenové prúžky, popísané výrokmi Písma. Pri rannej modlitbe viazali si ich na čelo a na ľavé rameno naproti srdcu, čo malo naznačovať, že pamätajú na Zákon, a preto srdce i myseľ majú obrátené k Bohu (Ex 13, 9. 16; Dt 6, 4–9; 11, 13–21). Zákonníci a farizeji nosili veľmi široké modlitebné remienky, aby každému bolo na prvý pohľad zrejmé, že práve oni si veľmi vážia Zákon.Podľa iného predpisu (Nm 15, 38–39 a Dt 22, 12) zasa nosili strapce na štyroch rohoch plášťa, aby si pri pohľade na ne spomenuli, že sú príslušníkmi vyvoleného národa, ktorý dostal od Boha Zákon. Všetko to farizeji a zákonníci využívali, aby dali svetu najavo svoju veľkú horlivosť za Zákon.

Mt 23,13-36 - Lk 11, 39–52.

Mt 23,14 - Tento verš je interpolácia z Mk 12, 40 a Lk 20, 47. V niektorých rukopisoch sa nachádza v tomto znení: "Beda vám, zákonníci a farizeji, pokrytci! Vyjedáte domy vdovám a modlíte sa dlhé modlitby. Preto vás postihne prísnejší súd." Neovulgáta ho vynecháva.

Mt 23,23 - Zákon žiadal dávať desiatky len z obilia, vína a ovocia (Lv 27, 30; Dt 14, 22). Oni však dávali aj z iných rastlín, aby sa zdali zbožnejšími.

Mt 23,25 - Všetko, čím napĺňajú svoje misy, nadobudli väčšinou svojou hrabivosťou, ba aj lúpežou.

Mt 23,27 - Podľa Nm 19, 16 uvalil na seba poškvrnu, kto sa dotkol hrobu alebo mŕtvoly. Aby teda boli hroby každému zjavné, bielili ich vápnom pred veľkonočnými sviatkami.

Mt 23,37-39 - Lk 13, 34–35.Židia odmietli Ježiša a jeho učenie, preto neujdú trestu. Ich hlavné mesto, ktoré bolo oporou ich pýchy a namyslenosti, bude kruto zničené. Ani Ježiš sa im viac neukáže. Príde, až keď sa Židia obrátia (Rim 11, 25–32) a budú ho vítať slovami: "Požehnaný…" (Ž 118, 26).