výhody registrácie

Evanjelium podľa Matúša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mt 21, 1-46

1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos 2 dicens eis: “ Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. 3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos ”. 4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: 5 “ Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ”. 6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, 7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. 9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”. 10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”. 11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae ”. 12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, 13 et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”. 14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt 16 et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”. 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo ficulnea. 20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo aruit ficulnea? ”. 21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. 22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”. 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”. 24 Respondens autem Iesus dixit illis: “ Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: 25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; 26 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”. 27 Et respondentes Iesu dixerunt: “ Nescimus ”. Ait illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. 28 “ Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. 29 Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. 30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. 31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus ”. Dicit illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. 32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. 33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. 35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. 38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. 39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”. 41 Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ”. 42 Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? 43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. 44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”. 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; 46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Mt 21, 1-46





Verš 1
Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
Mk 11:1 - Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
Lk 19:29 - Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos

Verš 5
“ Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ”.
Iz 62:11 - Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “ Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo.
Za 9:9 - Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
Jn 12:15 - “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”.

Verš 7
et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.
2Kr 9:13 - Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.
Jn 12:14 - Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:

Verš 9
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ”.
Ž 118:25 - O Domine, salvum me fac; o Domine, da prosperitatem!

Verš 12
Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
Dt 14:26 - et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Mk 11:15 - Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;
Lk 19:45 - Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
Jn 2:14 - Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;

Verš 13
et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
1Kr 8:29 - ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
Iz 56:7 - adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”.
Jer 7:11 - Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus.
Lk 19:46 - dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.

Verš 15
Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “ Hosanna filio David ”, indignati sunt
Mk 11:27 - Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

Verš 16
et dixerunt ei: “ Audis quid isti dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “ Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ”.
Ž 8:2 - Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Verš 18
Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
Mk 11:12 - Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
Mk 11:20 - Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

Verš 21
Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
Mt 17:20 - Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.
Lk 17:6 - Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

Verš 22
Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Lk 11:9 - Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.

Verš 23
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.
Mk 11:27 - Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Lk 20:1 - Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
Ex 2:14 - Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
Sk 4:7 - et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
Sk 7:27 - Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?

Verš 26
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.
Mt 14:5 - Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Mk 6:20 - Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.

Verš 30
Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.
Ez 33:31 - Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

Verš 32
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Mt 3:1 - In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae

Verš 33
Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Ž 80:8 - Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.
Iz 5:1 - Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui;
Jer 2:21 - Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in palmites vineae alienae?
Jer 12:10 - Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam; dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
Mk 12:1 - Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Lk 20:9 - Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.

Verš 35
Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
2Krn 24:21 - Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.

Verš 38
Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.
Ž 2:8 - Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Heb 1:2 - in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
Gn 37:18 - Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
Ž 2:1 - Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Mt 26:3 - Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
Mt 27:1 - Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Jn 11:53 - Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.

Verš 42
Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
Ž 118:22 - Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Iz 8:14 - et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Mk 12:10 - Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Lk 20:17 - Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”?
Sk 4:11 - Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
1Pt 2:6 - Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Verš 43
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
Ex 32:10 - dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ”.
Mt 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Iz 55:5 - Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.

Verš 44
Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ”.
Iz 8:15 - Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur.
Za 12:3 - Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.
Lk 20:18 - Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”.
Dan 2:34 - Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos;

Verš 45
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;
Lk 20:19 - Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.

Verš 46
et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Jn 7:40 - Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;

Mt 21,1-11 - Mk 11, 1–11; Lk 19, 28–40; Jn 12, 12–19.

Mt 21,1 - Podľa Jána (12, 12) tento Ježišov vstup do Jeruzalema pripadá na nedeľu Veľkého týždňa (Kvetná nedeľa).

Mt 21,3 - Jediný raz sa u Mt Ježiš nazýva Pán (podobne u Mk 11, 3). V Starom zákone titul Pán patril Bohu alebo Mesiášovi-Kráľovi.

Mt 21,5 - Ježišov vstup na osliatku znamená, že nie je svetským panovníkom, ale kniežaťom prinášajúcim pokoj a spásu. Preto sa odvoláva na Iz 62, 11 a Zach 9, 9.

Mt 21,9 - Ž 118, 26.Hosanna je grécky prepis hebrejského slova hoša »nah« z pôvodného hoši »ahna« ktoré znamená "Zachovaj!" Je to prosba o záchranu a zdar i požehnanie pre toho, kto prichádza v Pánovom mene. Slovo však postupne strácalo svoj pôvodný obsah a prosba sa premenila na radostné uvítanie. V slovenčine by mu zodpovedalo zvolanie "Sláva mu! Nech žije!"

Mt 21,12-17 - Mk 11, 15–17; Lk 19, 45–46; Jn 2, 14–16.Ježiš tu pravdepodobne už druhý raz očisťuje jeruzalemský chrám od neprístojností, ktorých sa ľudia dopúšťali. Prvý raz to urobil asi na začiatku svojej verejnej činnosti, ako to opisuje Ján (2, 14–16).

Mt 21,13 - Iz 56, 7; Jer 7, 11.

Mt 21,16 - Ž 8, 3.

Mt 21,18-22 - Mk 11, 12–14. 20–24.Figovník veľmi zriedka máva okolo Veľkej noci figy. Udalosť treba chápať obrazne. Figovník symbolizuje neplodný izraelský národ, na ktorom boli iba listy (vonkajšie zachovávanie Zákona), nie plody.

Mt 21,23-27 - Mk 11, 27–33; Lk 20, 1–8.

Mt 21,33-46 - Mk 12, 1–12; Lk 20, 9–19.

Mt 21,42 - Ž 118, 22–23.