výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 35, 1-34

1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho: 2 “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum, 3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum; 4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur. 5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. 6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis, 7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis. 8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”. 9 Ait Dominus ad Moysen: 10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan, 11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint; 12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur. 13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, 14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan, 15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit. 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur. 17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur. 18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur. 19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. 20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias 21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit. 22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis, 23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum, 24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas 25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. 26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit, 27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit; 28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. 29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris. 30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur. 31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur. 32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. 33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. 34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.

Nm 35, 1-34





Verš 2
“ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
Joz 21:2 - locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta ”.

Verš 6
De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
Joz 21:21 - de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

Verš 10
“ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
Dt 19:2 - tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
Joz 20:2 - Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi,

Verš 14
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
Dt 4:41 - Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,
Joz 20:8 - et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse.

Verš 20
Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
Dt 19:11 - Si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,

Verš 30
Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
Dt 17:6 - In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
Dt 19:15 - Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Nm 35,5 - Lakeť meral 0,527 m. Leviti dostali z každej strany mesta 2000x1000 lakťov, teda asi 46,8 hektárov pastvín. Pole nedostali, pretože mali dostávať desiatky z úrody. Leviti sídlili roztrúsení po celej krajine, a tak ostali spojivom celého izraelského národa.

Nm 35,19 - Pomstiteľ (gó'él) je najbližší muž z rodiny zavraždeného. Takto to určoval zákon krvnej pomsty (Ex 21,14; Dt 19,12).

Nm 35,25 - Ak ten, čo zapríčinil smrť, nie je vrahom v pravom slova zmysle, v roku, keď umrie veľkňaz, dostane úplnú amnestiu.

Nm 35,30-34 - Vražda sa musela dokázať aspoň dvoma svedkami (Dt 17,6; 19,15). Kto zapríčinil smrť človeka, nemohol sa nijako vykúpiť.