výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 21, 1-35

1 Quod cum audisset Chana naeus rex Arad, qui habita bat in Nageb, venisse scilicet Israel per viam Atarim, pugnavit contra illum et duxit ex eo captivos. 2 At Israel voto se Domino obligans ait: “ Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius ”. 3 Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. 4 Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. 5 Locutusque contra Deum et Moysen ait: “ Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ”. 6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. 7 Et venerunt ad Moysen atque dixerunt: “ Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te; ora, ut tollat a nobis serpentes ”. Oravitque Moyses pro populo. 8 Et locutus est Dominus ad eum: “ Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ”. 9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth, 11 unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. 12 Et inde moventes venerunt ad torrentem Zared; 13 quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: “ Vaheb in Supha et torrentes Arnon. 15 Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum ”. 16 Ex eo loco in Beer. Hic est puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: “ Congrega populum, et dabo ei aquam ”. 17 Tunc cecinit Israel carmen istud: “ Ascendat puteus. Concinite ei. 18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces populi in sceptris et in baculis suis ”. De solitudine in Matthana; 19 de Matthana in Nahaliel; de Nahaliel in Bamoth; 20 de Bamoth in vallem, quae est in regione Moab in vertice Phasga, qui respicit contra desertum. 21 Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens: 22 “ Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ”. 23 Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel. 24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius. 26 Hesebon enim erat urbs Sehon regis Amorraei, qui pugnavit contra primum regem Moab et tulit omnem terram, quae dicionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur in proverbio: “ Venite in Hesebon! Aedificetur et construatur civitas Sehon! 28 Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon et devoravit Ar Moabitarum et deglutivit excelsa Arnon. 29 Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. 30 Iecimus sagittas in eos, disperiit Hesebon usque Dibon. Vastavimus usque Nophe et usque Medaba ”. 31 Habitavit itaque Israel in terra Amorraei. 32 Misitque Moyses, qui explorarent Iazer, cuius ceperunt viculos et expulerunt Amorraeos, qui erant ibi. 33 Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ”. 35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.

Nm 21, 1-35





Verš 33
Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Dt 3:1 - Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai.
Dt 29:7 - Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.

Verš 34
Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon ”.
Ž 136:20 - et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 35
Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internecionem; et possederunt terram illius.
Ž 136:20 - et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.

Verš 5
Locutusque contra Deum et Moysen ait: “ Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ”.
Nm 11:6 - Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man ”.

Verš 6
Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel.
1Kor 10:9 - Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.

Verš 8
Et locutus est Dominus ad eum: “ Fac serpentem ignitum et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet ”.
Jn 3:14 - Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,

Verš 9
Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
2Kr 18:4 - Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan.
Jn 3:14 - Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,

Verš 10
Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth,
Nm 33:43 - Profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth;

Verš 13
quem relinquentes castrametati sunt ultra Arnon, qui est in deserto, quod prominet de finibus Amorraei. Siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorraeos.
Sdc 11:18 - et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab.

Verš 21
Misit autem Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum dicens:
Dt 2:26 - Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens:
Sdc 11:19 - Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”.

Verš 22
“ Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos ”.
Nm 20:17 - obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos ”.

Verš 23
Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos; quin potius, populo congregato, egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra Israel.
Dt 2:30 - Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut est in praesenti die.
Dt 29:7 - Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.
Joz 24:8 - Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos.
Sdc 11:20 - Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat.

Verš 24
A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Dt 2:33 - et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
Dt 29:7 - Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse.
Joz 12:2 - Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
Joz 24:8 - Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos.
Sdc 11:21 - Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius,
Ž 135:11 - Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
Ž 136:19 - Sehon regem Amorraeorum, quoniam in aeternum misericordia eius;
Am 2:9 - Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
Dt 2:37 - absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

Verš 25
Tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorraei, in Hesebon scilicet et viculis eius.
Dt 2:34 - Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,

Verš 29
Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon.
1Kr 11:7 - Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte, qui est contra Ierusalem, et Melchom idolo filiorum Ammon;
1Kr 11:33 - eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius.

Nm 21,1-3 - "Sľub prekliatia" (Lv 27,28 n.) súvisí s rozkazom Božím vyničiť kanaánske obyvateľstvo podľa vtedajších vojenských zákonov. Veci, zvieratá a ľudí; ktorí boli takto sľúbení, museli víťazi poničiť. Boh z dvoch dôvodov dovolil skazu Kanaánčanov: že miera ich hriechov bola už preplnená a ďalej, že kanaánska modloslužba by bola bývala veľkým nebezpečenstvom pre rýdze náboženstvo vyvoleného národa, s ktorým mal Boh veľký zámer v dejinách spásy.

Nm 21,4-9 - Boh zvolil ako znak záchrany obraz živočícha, ktorý bol príčinou ich nešťastia. Ozdravovacia sila a moc neplynula priamo z pohľadu na medeného hada. K tomu bol potrebný prejav viery a dôvery v Boha (Múd 16,5 n.). Teda nie medený had, ale Pán uzdravoval. Medený had je predobrazom Ježiša Krista. On oslobodil od smrti všetkých, čo sa s vierou obracajú k jeho krížu. Spasiteľ sám seba prirovnáva k medenému hadovi na púšti (Jn 3,14).

Nm 21,10-12 - Od vrchu Hor dali sa Izraeliti na juh a popri západných hraniciach Edomska prešli na druhú stranu Araby. Od Akabského zálivu tiahli na sever, pričom najprv smerom severovýchodným obišli pohorie Seir ako aj Moabsko, pokým nedošli k rieke Arnon (Dt 2,1.8.13). Obot a Jeabarim (hebr. Ijjé Ha'abárím) ležali na východ od údolia Araba, čiže na juh od Mŕtveho mora. Potok Zared je asi dnešné Vadi el-Kerak. Arnon je terajšie Vadi el-Módžib.

Nm 21,14-15 - Kniha bojov Pánových je zbierka starých epických piesní. Bližšie nevieme o nej nič povedať. Preberá sa z nej iba tu.

Nm 21,16-18 - Voda je darom Božím. Žezlom a palicou sa studňa vykopať nedá. Chce sa tým naznačiť, že studňu kopali za prítomnosti a dozoru náčelníkov a vodcov. Beduíni si pri studniach radi zaspievajú.

Nm 21,20 - Fasga, dnešné Ras es-Siaga, vrch pohoria Abarim, na východ od Mŕtveho mora. Pustatina je kraj medzi pohorím Abarim a Mŕtvym morom.

Nm 21,24 - Jabok tečie do Jordána, dnes sa volá Nahr ez-Zerka. Jabok bol severnou hranicou kráľovstva amorejského, Arnon zasa južnou.

Nm 21,25-30 - Víťazstvo nad Sehonom, kráľom amorejským, malo ozvenu v celých dejinách Izraela (Dt 2,26 n.; 4,46; Joz 2,10 n. atď.). Hesebon bolo staré moabské mesto, ktoré predtým Sehon vyrval Moabčanom. Potom sa stalo hlavným mestom kráľovstva amorejského. Hesebon ležal naproti Jerichu, teda severovýchodne od Mŕtveho mora. Dnešné rumovisko nesie meno Hesban. Pesničkou oslavuje sa víťazstvo Izraelitov nad Hesebonom. Hesebon je zničený a básnik vyzýva Izraelitov, aby vystavali mesto. Tu sa osadia kmene Ruben a Gad. Iní myslia, že je to posmešná pieseň, v ktorej sa ospevuje najprv porážka Moabčanov (27–29) a potom porážka Amorejčanov skrze Izraelitov (v. 30). – Boh Kamoš bol národným bohom moabským a Amorejčania ho uctievali pod menom Moloch (11,29; 2 Kr 3,26.27; 23,13; Jer 48,7 n.).

Nm 21,33 - Bášan je územie od rieky Jarmuka na sever až po Hermon, teda východne od Galilejského jazera. Edrei bolo hlavným mestom bášanského kráľovstva. Dnes z neho ostali len zrúcaniny. Der'át juhovýchodne od Galilejského jazera. Porov. Dt 3,1–3.