výhody registrácie

Kniha Numeri

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Nm 14, 1-45

1 Igitur vociferans omnis tur ba flevit nocte illa, 2 et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “ Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine! 3 Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum? ”. 4 Dixeruntque alter ad alterum: “ Constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum! ”. 5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni congregatione filiorum Israel. 6 At vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua 7 et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “ Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ”. 10 Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, 11 et dixit Dominus ad Moysen: “ Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? 12 Feriam igitur eos pestilentia atque consumam; te autem faciam in gentem magnam et fortiorem quam haec est ”. 13 Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, 14 et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem. 15 Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: 16 "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". 17 Magnificetur ergo fortitudo Domini, sicut iurasti dicens: 18 "Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". 19 Dimitte obsecro peccatum populi huius secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti populo huic de Aegypto usque ad locum istum ”. 20 Dixitque Dominus: “ Dimisi iuxta verbum tuum. 21 Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! 22 Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae, 23 non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. 24 Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam. 25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri ”. 26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 27 “ Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. 28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! 29 In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, 30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. 31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. 32 Vestra cadavera iacebunt in solitudine hac; 33 filii vestri erunt pastores in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera vestra in deserto. 34 Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. 35 Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ”. 36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, 37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. 38 Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iephonne vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. 39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. 40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “ Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus ”. 41 Quibus Moyses: “ Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? 42 Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum, ne corruatis coram inimicis vestris! 43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum ”. 44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. 45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma.

Nm 14, 1-45





Verš 34
Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam.
Ž 95:10 - Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

Verš 37
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
1Kor 10:10 - Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Júd 1:5 - Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;

Verš 9
Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere ”.
Dt 20:3 - “Audi, Israel: Vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos,

Verš 13
Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua,
Ex 32:12 - Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

Verš 14
et dicent ad habitatores terrae huius, quia audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Ex 40:38 - Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.

Verš 16
"Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!".
Dt 9:28 - ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”.

Verš 18
"Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem".
Ex 34:6 - Et transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,
Ž 86:15 - Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, patiens et multae misericordiae et veritatis,
Ž 103:8 - Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Ž 145:8 - HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
Jon 4:2 - et oravit ad Dominum et dixit: “ Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
Ex 20:5 - Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
Ex 34:7 - qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.
Dt 5:9 - Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,

Verš 41
Quibus Moyses: “ Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?
Dt 1:41 - Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem,

Verš 23
non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam.
Dt 1:35 - “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,

Verš 24
Servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen eius possidebit eam.
Joz 14:8 - Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum.

Verš 27
“ Usquequo congregatio haec pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi.
Ž 106:26 - Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto

Verš 28
Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis!
Nm 26:65 - praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine; nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Iephonne et Iosue filius Nun.
Nm 32:11 - "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me,

Verš 29
In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me,
Dt 1:35 - “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
Heb 3:17 - Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?

Verš 30
non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, praeter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun.
Joz 14:6 - Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “ Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.

Nm 14,6 - Roztrhnúť odev je prejav veľkého smútku a rozhorčenia (Sir 46,9; 1 Mach 2,55 n.).

Nm 14,9 - Môžeme ich zničiť, dosl. sú pre nás ako chlieb; ochrana ich opustila, dosl. zanechal ich všetok tieň. Na východe tieň je ozajstnou ochranou pred páľavou slnka (Gn 19,8; Ž 91,1).

Nm 14,11-19 - Mojžiš je predobrazom Ježiša Krista, ktorý sa za svojich trýzniteľov modlil.

Nm 14,40 - Ľud je vždy taký. Upadá z jednej krajnosti do druhej. Predtým sa spriečal a brojil, nedôveroval Bohu, a teraz je zasa ochotný a nadmieru odhodlaný. Aj proti zákazu Božiemu chce tiahnuť do Palestíny (v. 25).

Nm 14,45 - Horma (Dt 1,44) – pomenovanie sa dostalo miestu len neskoršie (21,3). Predtým sa volalo to miesto Sefát (Sdc 1,17). Je to vari dnešné es-Sbeita, 40 km severne od Kadešbarny.