výhody registrácie

Kniha proroka Malachiáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Mal 3, 1-24

1 Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; 2 et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. 4 Et placebit Domino sacrificium Iudae et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis. 5 Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. 6 Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. 7 A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”. 8 Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: “In quo defraudavimus te?”. In decimis et in primitiis. 9 Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota. 10 Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, dicit Dominus exercituum: si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam 11 et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. 12 Et beatos vos dicent omnes gentes; eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. 13 Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus; 14 et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? 15 Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. 16 Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. 17 Erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die, qua ego facio in peculium; et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. 18 Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei. 19 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. 20 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius; et egrediemini et salietis sicut vituli saginati 21 et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die, quam ego facio, dicit Dominus exercituum. 22 Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. 23 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; 24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ”.

Mal 3, 1-24





Verš 1
Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Mt 11:10 - Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Mk 1:2 - Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Lk 1:76 - Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
Lk 7:27 - Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.

Verš 13
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus;
Jób 21:14 - Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.

Verš 5
Et accedam ad vos in iudicio; et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et, qui opprimunt mercennarios, viduas et pupillos et flectunt ius peregrinorum nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
Ex 20:7 - Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Ex 22:22 - Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum;
Dt 24:17 - Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
Am 2:7 - qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;

Verš 6
Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
Ž 33:11 - Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Prís 19:21 - Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit.
Iz 14:26 - Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes.
Iz 25:9 - Et dicetur in die illa: “ Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et laetabimur in salutari eius.
Iz 46:10 - Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.

Verš 7
A diebus enim patrum vestrorum recessistis a praeceptis legitimis meis et non custodistis ea. Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dicitis: “In quo revertemur?”.
Za 1:3 - Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.

Mal 3,1-4 - Na žaloby, že na svete zavládol zločin, prisľubuje Boh Mesiáša, ktorému príde predchodca pripraviť cestu; porov. Iz 40,3; Mt 11,10; Lk 7,27. Mesiáš oslávi svoj chrám (porov. Ag 2,7) a prevedie mravnú očistu. Z akejsi zeliny, zvanej bórit, pripravovali práči lúh; porov. Jer 2,22. O podobnej, ku vytápaniu kovu prirovnanej mravnej očiste porov. Iz 1,25; Jer 6,27; Ez 22,20. Mesiáš sa volá anjelom, poslom zmluvy, lebo uzavrel novozákonnú zmluvu medzi Bohom a novým Božím národom. Dosť jasne sa v tejto stati naznačuje aj božstvo Mesiáša: Boh hovorí, že pošle pred sebou predchodcu, stotožňuje sa teda s Mesiášom, ktorý má prísť do svojho chrámu. Mesiáš predovšetkým ustanoví čistú obetu; o tej pozri 1,11.

Mal 3,6 - Keď sa národ obrátil k Bohu, Boh ho zachránil. Dôkaz toho je, že národ až dosiaľ trvá, napriek jeho hriechom. Ak sa obrátia, aj teraz ich zachráni, lebo on sa nemení, zaobchádza s nimi vždy rovnako podľa zásluh.

Mal 3,8-10 - O desiatkoch pozri Lv 27,30–33; Nm 18, 20–32; Dt 14,22–29. O poplatkoch napr. Nm 15,17–21; Lv 7,14.32. – Požehnaním sa tu rozumie dážď.

Mal 3,11 - Žráčom tu volá prorok kobylky; porov. Joel 1,4.

Mal 3,16 - Pamätná kniha je symbolom Božej vševedúcnosti, porov. Ž 56,9; 139,16. Boh nezabudne na zásluhy pobožných.

Mal 3,19 - Verše 19–24 sú vo Vulg 4,1–6. – Deň, o ktorom sa tu hovorí, je deň súdu.

Mal 3,20 - Teliatko poskakuje veľmi veselo. Týmto ľudovým prirovnaním chce prorok znázorniť radosť spasených.

Mal 3,22-24 - Prorok upozorňuje, že kto chce pri Božom súde obstáť, má zachovávať Boží zákon. Aby súd nezastihol ľudí nepripravených, pošle Boh pred svojím príchodom k súdu proroka Eliáša. O tomto prorokovi vieme, že nezomrel, ale že ho Boh vzal v ohnivom voze do neba (2 Kr 2,11; Sir 48,9; 1 Mach 2,58). – Sú však aj medzi katolíckymi učencami takí, ktorí po príklade sv. Efréma tvrdia, že tu Malachiáš nehovorí o Eliášovi, ale o sv. Jánovi Krstiteľovi, a odvolávajú sa pritom na slová anjela Zachariášovi, otcovi sv. Jána Krstiteľa (Lk 1,17), a na slová Spasiteľa (Mt 11,14). Nie je teda celkom isté, že pred posledným súdom príde znovu na zem Eliáš.