výhody registrácie

Kniha proroka Zachariáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Za 14, 1-21

1 Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio tui, 2 et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. 3 Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis. 4 Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem. 5 Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. 6 Erit: in die illa non erit lux sed frigus et gelu; 7 et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux. 8 Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. 9 Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. 10 Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis. 11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem secura. 12 Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius contabescet in ore suo. 13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui. 14 Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis. 15 Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. 16 Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. 17 Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber. 18 Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. 19 Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. 20 In die illa erit super tintinnabula equorum; “Sanctum Domino”; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. 21 Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ”.

Za 14, 1-21





Verš 2
et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
Iz 13:16 - infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.

Verš 3
Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas, sicut proeliatus est in die certaminis.
Iz 42:13 - Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit.

Verš 5
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
Am 1:1 - Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.

Verš 7
et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox; et in tempore vesperi erit lux.
Zjv 21:25 - et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic;

Verš 8
Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt.
Ez 47:1 - Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris.
Joe 3:18 -
Zjv 22:1 - Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.

Verš 16
Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
Iz 66:23 - Et erit: unoquoque novilunio et quovis sabbato veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.

Verš 21
Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ”.
Iz 35:8 - Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
Joe 3:17 -
Zjv 21:27 - Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Zjv 22:15 - Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!

Zach 14,1 - O Pánovom dni pozri pozn. k Iz 2,12.

Zach 14,5 - Tento verš je nejasný. Znamená asi toľko, že Boh novoutvoreným údolím umožní obyvateľom Jeruzalema útek. Kde ležalo miesto zvané Asal, nevieme. O tomto zemetrasení porov. Am 1,1. - "Svätí" sú tu anjeli.

Zach 14,6 - Tieto verše sú veľmi nejasné. Možno im azda rozumieť tak, že pre nepriateľov budú zlé časy (tma, zima, ľad), keď Pán príde bojovať za svoj ľud. Ale ani pre Pánov ľud to ešte nebude deň, lebo ešte budú trvať útrapy, no nebude to ani noc, lebo kynie nádej spásy. Až vtedy, keď sa už bude zdať, že prichádza noc záhuby, naraz vznikne svetlo. - V. 6 prekladáme podľa Vulg, lebo v hebr. nedáva zmysel. Ale malou zmenou hebr. textu by tieto dva verše dostali veľmi pekný zmysel: "Až príde Pán, nebude sa striedať deň so studenými nocami". Bude jediný trvalý deň - nie deň a noc - lebo i vo večernom čase bude svetlo.

Zach 14,8 - V Palestíne, kde v lete väčšina potokov vyschne, hojnosť vody znamená požehnanie, porov. 13,1; Ez 47,1 n. Východné more je Mŕtve more, Západné je Stredozemné more.

Zach 14,10 - Okolie Jeruzalema sa zmení na rovinu, z ktorej bude vyčnievať mesto, postavené na vrchu. - O Gabae pozri 2 Kr 23,8. - Remon je azda dnešné Khirbet Umm er-Rammáním, asi 15 km severovýchodne od Bersabe. O Benjamínovej bráne porov. Jer 37,13. - Prvá brána je nám neznáma. - O Rožnej bráne porov. 2 Kr 14,13. - Veža Hananeel bola na severnom múre mesta (Neh 3,1; 12,39). Kráľovské lisy boli asi tam, kde aj Kráľovské záhrady; pozri Jer 39,4. - Celá táto stať opisuje bezpečnosť nového Božieho kráľovstva.

Zach 14,15 - Ako budú hynúť ľudia (verš 12), tak budú hynúť aj zvieratá.

Zach 14,16 - Meno starozákonného sviatku Stánkov len označuje sviatky nového Božieho kráľovstva, ktoré budú svätiť aj obrátení pohania.

Zach 14,17 - V proroctvách o mesiášskych časoch dážď a úrodnosť zvýrazňujú duchovné dary.

Zach 14,20 - Posledné dva verše vyjadrujú myšlienku, že v novom Božom kráľovstve všetko bude zasvätené Pánovi. Obiet bude toľko, že nádoby, ktoré boli v jeruzalemskom chráme, nebudú stačiť pri obetách. Starozákonnými pojmami sa zas označuje novozákonná bohoslužba. - Kanaánčania, pohania (alebo podľa Vulg kupci), nebudú znesväcovať chrám.